Urkunde Nr. 697 aus Band II
- Seite im UB:
- 113-114
- Heute in:
- Klausenburg, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Cluj a Arhivele Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Familienarchiv Béldi [Fond Familial Béldi] (Inventar 1152)
- Druckvorlage:
- nach Einschaltung (Insert)
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
697
1355 August 1 Das Weissenburger Kapitel bezeugt, dass Nikolaus, Sohn des Bans Simon, einerseits und Peter, Johann, Simon und Jakob, Söhne Michaels, andererseits einen zwischen Almaschken, Durles und Schmiegen gelegenen Wald unter sich aufgeteilt haben. Eingeschaltet von dem Weissenburger Kapitel 1360 [= UB Nr.
»766] und mit dieser Urkunde von demselben Kapitel 1413 [= UB Nr.
»1707], Orig. Archiv der Grafen Béldi, Klausenburg.
[S. 114] Nos capitulum ecclesiae Transsiluanae significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quod Nicolao filio quondam Symonis bani ab una, Petro vero et Johanne ac Symone filiis Michaelis filii eiusdem Symonis bani personaliter necnon Petro dicto Sertew pro Jacobo filio eiusdem Michaelis filii Symonis bani cum sufficientibus literis nostris procuratoriis parte ab altera coram nobis personaliter constitutis, sponte confessum exstitit concorditer per eosdem pariter et relatum, quod ipsi pari voluntate communique consensu in quadam silva ipsorum nogbyk vocata inter possessiones Almas, Darlaz et Sumugyn vocatas habita, ut unusquisque ipsorum in suo iure pacifice et quiete ac immobiliter possit gratulari, talem inter se fecissent divisionem et fecerunt coram nobis perpetuo possidendam, quod in inferiori parte eiusdem silvae sub quadam arbore Zylfa vocata unum signum terreum posuissent, de qua quidem arbore vadit supra ad partem meridionalem et perveniet ad medium ipsius silvae, ubi aliud signum terreum pro meta posuissent, deinde versus eandem partem ascendendo perveniet ad cacumen cuiusdam montis in eadem silva existentis, ubi esset vinea, circa quam vineam similiter unum signum terreum pro meta posuissent. Hinc versus eandem partem inter quasdam terras arabiles directe descendendo perveniet ad quandam aliam silvam ruhbolchbyke vocatam, de qua silva tendit versus fluvium Kykullew et cadit ad quoddam fossatum siccum, in cuius fossati cursu cadit ad fluvium Kykullew et ibi terminantur. Cuius pars orientalis simul cum eadem vinea eisdem filiis Michaelis ad possessionem Almas, pars vero occidentalis ipsi magistro Nicolao filio Symonis bani ad possessionem Darlaz cessisset in eorum portionem cuilibet partium sua portio perpetuo possidenda tali conditione mediante, quod si qua partium ipsam divisionem refutaret, ex tunc parti eandem observanti absque iudicis portione in centum marcis argenti remaneret et convinceretur ipso facto. In cuius rei testimonium praesentes concessimus literas nostras patentes sigillo nostro consignatas. Datum in octavis festi beati Jacobi apostoli, anno domini millesimo CCC
mo quinquagesimo quinto.