Urkunde Nr. 3325 aus Band VI
- Seite im UB:
- 149-150
- Heute in:
- Kronstadt, Archiv der Honterusgemeinde
- Heutige Signatur:
- I E (Burzenländer Kapitel, Urkunden), Nr. 144 (Liber promptuarii capituli Braschowiensis), fol. 192 verso - 193 recto.
- Druckvorlage:
- nach Einschaltung (Insert)
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
3325
Kronstadt 1463 Juni 1 Petrus Greb von Kronstadt trifft testamentarische Bestimmungen. Eingeschaltet vom Weidenbacher Pfarrer und Burzenländer Dechanten Petrus 1463 [= UB Nr.
»3333 --] zeitgenössische Abschrift im Archiv der Evang. Kirchengemeinde A.B. in Braşov, I.E. 144, f. 192v.-193r.
Cum iuxta dictum beati Johannis opera hominum sive bona sive mala post vitae terminum praesentis perpetue sequantur et oporteat quemcumque fidelem seminare in terris, quod largiente deo metat in coelis. Proinde ego Petrus Greb filius condam Anthonii Sandar, iuratus consul civitatis Brassouiensis, mutabilitatem mundani status animo revolvens praesentibus et futuris publice significo quibus expedit universis, quod matura deliberatione praehabita sanus corpore et compos per omnia rationis testamentum meum finale et extremum de universis bonis et rebus michi a deo collatis et concessis condo, lego et concludo in hunc omnino modum. Primo relinquo post mortem meam LXXV marcas in clinodiis et argentereis et tres domos; volo itaque finaliter, ut dualitas dictorum clinodiorum argenterorum et domorum in pios usus distribuatur et convertatur. Et primo centum florenos pro una peregrinatione ad terram sanctam mitto et lego et quam cito haec fieri potest perficiatur, XX florenos pro structura et fabrica ecclesiae parochialis beatae virginis in civitate Brassouiensi, XX florenos pauperibus in hospitali degentibus, VI stamina panni grisei fratribus in Schyk, X florenos fratribus ad sanctum Petrum pro una missa per annum pro anima mea celebranda, XX florenos pro leprosis et in leprosorio degentibus, residuum vero dualitatis meae dictorum clinodiorum argenterorum et domorum uxori meae Katherina Johanni Fryschysen et Paulo Dik dicto filio meo privigno ad fidelitatis manus quorumcumque contradictione et impedimento postergatis in pios usus et praecipue pro missarum celebrationibus quam cito fieri hoc potest, exponendum et dispensandum committo in hoc ipsorum onere conscientias et animas. Deinde universa et singula bona cuiuscumque nominis vocabulum sortiantur mobilia et immobilia conthorati [S. 150] meae Katherinae lego et committo omnium amicorum meorum et consanguineorum contradictione et impetitione semotis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam literas praesentes sigilii mei munimine duxi roborari. Praesentibus reverendo artis facultatis viro magistro Anthonio notario Brassouiensi, Johanne Fryschysen et Paulo Dik ad hoc rogatis et petitis. Datum Brassouiae feria quarta festivitatum Penthecostes, anno domini M
o CCCCLXIII
o.