Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 1638 aus Band III

Seite im UB:
486-487

Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


1638


Kronstadt 1410 Februar 1 Michael Salomonis, Comes der Szekler, erteilt der Marktgemeinde Marienburg die Vollmacht, die zur Herstellung des Wasserzuflusses für Marienburg erforderlichen Bauten auf Krebsbacher Gebiet auszuführen.

Orig. Pap. Marktarchiv Marienburg. Siegel, in grünes Wachs, papierbedeckt, innen aufgedrückt, derselbe Stempel wie Nr. »1615. -- Die Urkunde ist zerrissen, an einigen Stellen zusammengeklebt.

Memoria etenim hominum diversis sauciatur oblivionum iaculis. Necessario igitur ea quae in tempore fiunt et ad futurorum agnitionem derivari diliguntur, ne labente tempore homineque marcescente oblivionis [S. 487] succumbant1) imperio, restauro testimonii et sigilli quomodolibet aeternantur.2) Nos igitur Mychael Salomonis de Nadasd comes Siculorum damus pro memoria significantes tenore praesentium quibus expedit universis, quod venientes in nostrum conspectum providi [et cir]cumspecti homines iudex universi quoque oppidi Foeltwar seniores et populi nobis voce querula declarantes, quomodo ipsi in praefato oppido ipsorum Foltwar gravissimos aquarum defectus paterentur, unde ipsi in casu quod absit contra aemulos ipsorum et notabiles inimicos fortalitia et obstaculorum genera construendo aedificare possent, supplicantes humiliter nostrae magnificentiae, quatenus ipsis plenipotentem aggressum potestatis praeberemus, ut ipsi aquarum decursus in dispositione ducturae earundem aquarum per territorium villae Cripzpach vocatae pro utilitate praefati oppidi ipsorum Foeltwar videlicet dirigendo possent registrare. Nos igitur de gratia serenissimi principis et domini, domini Sigismundi incliti regis Hungariae confisi, quoniam huiusmodi aquarum ducturae pro utilitate eiusdem domini nostri regis et suorum fidelium conservatione disponuntur, praefatis senioribus et populis oppidi Foltwar annuimus, concessimus, dedimus, immo vigore praesentium ipsis plenam conferimus potestatis facultatem, ut ipsi per congrua ipsorum instrumenta fossata et dispositiones parare debeant, ut ipsa aqua congruos decursus per quaelibet media territorii villae Kripzpach habere valeat, ut ipsi populi de Foltwar oppido eandem trans oppidum ipsorum valeant transportare. Committimus igitur strictissime praecipiendo quibusvis nostris officialibus ceterisque cuiusvis3) conditionis et status hominibus supplicamus, quatenus praefatis de Foeltwar hominibus in huiusmodi ducturis aquarum per loca allegata nulla genera obstaculorum inferendo erigere velitis, ut ipsi modo meliori quo poterint talia fossata pro conservatione praeexpressati oppidi ipsorum pacifice et quietis pulchritudine valeant reparare. Secus pro nostra magnificentia et pro indignatione regalis maiestatis facere non ausuri. In cuius rei perpetuam memoriam praesentes sigillo nostro decrevimus consignare. Datum Coronae, Sabbato proximo ante carnisprivium, anno domini millesimo quadringentesimo decimo.


1) Vorlage: succumbat.^
2) Vorlage: aeternentur.^
3) Vorlage: cuisvis.^