Urkunde Nr. 804 aus Band II
- Seite im UB:
- 207-209
- Heute in:
- Budapest, Ungarisches Landesarchiv [Magyar Országos Levéltár]
- Druckvorlage:
- nach Einschaltung (Insert)
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
804
Wissegrad 1364 Februar 6 Dionysius, Woiwode von Siebenbürgen, bezeugt, dass Magister Konya und der Erlauer Bischof Michael, Söhne des Woiwoden Thomas, die Besitzungen Martinsdorf und Gesäss an Johann, Graf von Heltau, bedingungsweise überlassen haben. Eingeschaltet von dem Weissenburger Kapitel 1399 und mit dieser Urkunde nochmals von demselben Kapitel 1399, Orig. Ungar. Landesarchiv Budapest.
Regest: Fejér, Codex (
») XI, 474.
Nos Dyonisius vaivoda Transsiluanus et comes de Zolnuk memoriae coramendantes tenore praesentium significamus quibus expedit universis, quod Johanne filio Petri dicti Chech comite vulgo greb dicto de Gyznoyow actore personaliter ab una, item nobili viro magistro Konya quondam comite Posoniensi filio videlicet quondam viri magnifici domini Thomae olim vaivodae Transsiluani in causam attracto pro se personaliter et pro venerabili in Christo patre domino Michaele episcopo Agriensi fratre suo sine literis procuratoriis, cuius tamen onus et gravamen, si in infra scripta compositione persistere nollet, super se assumendo parte ex altera iuxta continentiam priorum literarum prorogatoriarum in octavis festi epiphaniarum domini
1) in nostri iudicii figura constitutis, obtenta prius nostra iudiciaria paciscendi licentia super facto quarundam possessionum Sytwe et Bolkach vocatarum in comitatu de Kykillew in partibus Transsiluanis habitarum apud manus eiusdem magistri Konyae existentium, quas scilicet ipse Johannes filius Petri ab eisdem domino episcopo et magistro Konya nomine possessionum quondam Nicolai filii Corrardi de Tolmach emptionis titulo ipsum Nicolaum contingentium cum nobili domina sorore sua matre videlicet eiusdem Johannis eidem Petro dicto Chech patri suo matrimoniali foedere tradita et copulata per eundem Nicolaum donatarum ordine iudiciario in nostri iudicii examine requirebat, nostra ac viri magnifici comitis Stephani Bebek iudicis curiae regiae aliorumque proborum et nobilium virorum pacem partium zelantium amicabili compositione interveniente ad talem pacis et concordiae unionem se devenisse [S. 208] affirmarunt et concordarunt nostri in praesentia isto modo, quod praememoratus magister Konya in sua et eiusdem domini Michaelis episcopi fratris sui personis quasdam alias duas possessiones suas Mortunfolwa et Seez vocatas in eodera comitatu de Kykillew adiacentes, nomine possessionum praedicti Nicolai filii Corrardi de Tolmach hominis heredum solatio destituti praedicto quondam domino Thomae vaivodae patri suo et per consequens ipsis per excellentissimum principem olim dominum Karolum illustrem regem Hungariae felicis recordationis pro fidelissimis et meritoriis servitiis suis datas, donatas et collatas supra dicto Johanni filio Petri dedisset et contulisset, ac dedit et contulit coram nobis possidendas, fruendas, tenendas pariter et habendas cum suis utilitatibus et utilitatum integritatibus universis ista conditione mediante, quod dum iam dicti dominus episcopus et magister Konya alias possessiones quondam supra dicti Nicolai filii Corrardi modo praemisso eidem domino Thomae vaivodae et per consequens ipsis per assumptum dominum Karolum regem donatas et collatas a manibus alienis videlicet detentoribus earundem divina favente clementia reobtinere et suo iuri convertere possunt, tunc ipsis possessionibus Sytwe et Bolkach apud manus ipsorum perpetuo remanentibus alias possessiones de eisdem possessionibus eiusdem Nicolai filii Corrardi per ipsos reinventis et reobtentis eisdem possessionibus Sytwe et Bolkach aequales in valore et utilitate ac fructuositate consimiles praelibati dominus episcopus et magister Konya praesente homine nostro ad hoc deputando dare et assignare tenerentur Johanni filio Petri praenotato, ipseque Johannes filius Petri praemissis suo modo peractis ipsas possessiones Mortunfolwa et Seez vocatas per ipsum magistrum Konya in praesenti compositione ut praemittitur sibi datas eisdem teneretur resignare, medio autem tempore in pacifico dominio earundem possessionum Mortunfolwa et Seez vocatarum praescripti dominus episcopus et magister Konya eundem Johannem ab omnibus praetextu earundem possessionum impetere et inquietare volentibus suis propriis laboribus et expensis expediendo tenerentur conservare, praedictus vero Johannes filius Petri omnia instrumenta sua super facto praedictarum possessionum Sytwe et Balkach vocatarum confecta, si qui ipsos dominum episcopum et magistrum Konya ratione earundem possessionum medio tempore impeterent, adversus eosdem pro ipsis domino episcopo et magistro Konya in expeditione earundem possessionum exhibere teneretur, ubi necesse fieret atque opportunum, completa autem praemissa possessionaria datione et solutione ac assignatione ipse Johannes universa sua instrumenta super iam dictis possessionibus Sytwe et Bolkach confecta ad manus dictorum domini episcopi et magistri Konyae tenerentur assignare, si qua vero tacite reservaret, vana, cassa, frivola et inania exhibitoribusque nocitura remanerent ipso facto. Nec hoc praetermisso, quod facta reobtentione praedictarum aliarum possessionum quondam ipsius Nicolai filii Corrardi a detentoribus earundem peragratis praemissis omnibus de aliis iuribus maternalibus ipsius Johannis filii Petri, quae de eisdem possessionibus per ipsum dominum episcopum et magistrum Konyam ut praetetigimus reobtentis mediantibus suorum instrumentorum vigoribus sibi provenire debere posset declarare, saepe nominati dominus episcopus et magister Konya eidem Johanni [S. 209] condignam satisfactionem exhibere et impendere tenerentur, praeterea idem Johannes filius Petri ad requisitionem et reobtentionem praedictarum aliarum possessionum ipsius Nicolai filii Corrardi se ab aliis proximis et fratribus suis detentoribus videlicet earundem removendo et retrahendo toto nisu totoque conamine, cum omni favore et auxilio eisdem domino episcopo et magistro Konyae prout assumpsit assistere teneretur semper et ubique tali obligatione mediante, quod si qua partium praemissam compositivam ordinationem in parte vel in toto observare non curaret, tunc contra partem alteram per omnia suo modo inviolabiliter observantem omnia iura sua in dictis possessionibus quovis modo tangentia perderet et ammitteret atque a se alienaret eo facto, prout omnia praemissa et singula praemissorum partes praedictae voluerunt et assumpserunt ac se modo praemisso sponte obligarunt coram nobis praesentium patrocinio mediante. In quorum omnium praemissorum testimonium praesentes literas nostras privilegiales pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratas eisdem partibus duximus concedendas. Datum in Wyssegrad, vigesimo quinto die octavarum festi epiphaniarum domini praedictarum, anno domini M
mo CCC
mo a) sexagesimo quarto.
a)
Die hochgestellten Buchstaben nach den Zahlzeichen sind in diesem Band des gedruckten Urkundenbuches differenziert gesetzt, hier stets über den Zahlzeichen.
^1)
Januar 13. ^