Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 588 aus Band II

Seite im UB:
5-6

Heute in:
Budapest, Ungarisches Landesarchiv [Magyar Országos Levéltár]
Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


588


Wissegrad 1343 Mai 10 König Ludwig I. verordnet die Einführung der Katherina, Wittwe nach Peter Cheech, in die Besitzungen Seiden und Bulkesch.

Orig. Perg. Ungar. Landesarchiv Budapest. Siegel war in weisses Wachs auf der Rückseite aufgedrückt.

Druck: Nagy, Cod. Andegavensis (») IV, 327.
Regest: Fejér, Codex (») XI, 472.

Nos Lodouicus dei gratia rex Hungariae tenore praesentium significamus, quibus expedit universis, quod comes Mychael de Enyd, Nicolaus filius Balabuch et Johannes de Apold, Petrus de Korus, Nicolaus de Egurbeg et Renoldus de Medyes vice et nomine dominae Katherinae relictae Petri dicti Cheech, sororis videlicet Nicolai filii Corrardi ad nostram accedentes praesentiam nobis taliter conquesti exstiterunt, quod praefata domina Katherina a duabus possessionibus suis Zytue et Balkach vocatis, quae quondam praefati Nicolai filii Corrardi fuissent emptitiae et tandem eidem dominae sorori suae mediantibus efficacissimis instrumentis tradidisset et perpetuasset, exclusa et eiecta exstitisset indebite et iniuste, petentes nostram humiliter excellentiam supplicando, ut super hoc ipsi dominae dignaremur providere remedio opportuno. Nos itaque, qui ex debito officio suscepti regiminis [S. 6] orphanos et viduas defendere tenemur et tueri, annuimus, ut dicta domina ad praefatas possessiones Zytue et Balkach statuatur et Stephanus de Orozfa officialis dictarum villarum de ipsis villis exeat et discedat populique earundem iurisdictioni praefatae dominae subiaceant et subdantur, donec nos personaliter divina gratia permittente ad partes illas proficiscamur, ut tandem habita veritate de praemissis super dictis possessionibus decernamus, quidquid fuerit opportunum. Datum in Wyssegrad, Sabbato proximo post festum inventionis sanctae crucis, anno domini Mo CCCo XXXXmo tertio.

Unter dem Siegel: Commissio propria regis coram archiepiscopo et baronibus.

Auf der Rückseite von einer Hand des 15. Jahrhunderts: Dir brif gehoert czv Sitve.