Urkunde Nr. 565 aus Band I
- Seite im UB:
- 515-516
- Heute in:
- Budapest, Ungarisches Landesarchiv [Magyar Országos Levéltár]
- Heutige Signatur:
- DL (Diplomatikai Léveltár) Nr. 30 013.
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
565
Wissegrad 1341 April 14 König Karl verleiht Comes Nikolaus das Gut Giesshübel. Orig. Perg. Ungar. Landesarchiv Budapest. Siegel, rund, war in weisses Wachs auf der Rückseite aufgedrückt.
Druck: Programm Mühlbach (
») 1873/74, 29.
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (
») C, veacul XIV, vol. IV, 20-21. +
Regest: Anjou-kori oklevéltár (
») XXV, 101 Nr. 208. +
Jakó, Codex dipl. Trans. (
») III, 49 Nr. 53. +
Nos Karolus dei gratia rex Hungariae tenore praesentium significamus quibus expedit universis, quod magnificus vir Thomas vaivoda Transsiluanus comes de Zonuk gerens officium magisterii tavernicatus nostri fidelis proximus noster cum comite Nicoiao filio Lupreti de Dalya ad nostrae maiestatis accedendo praesentiam fidelitates et fidelium servitiorum merita eiusdem comitis Nicolai filii Lupreti, quae per eundem comitem Nicolaum sibi ipsi Thomas vaivoda in persona nostrae maiestatis impensa et exhibita fore asseruit per singula narrans et declarans, possessionem Kyszybul vocatam in terra Transsiluana in fine civitatis nostrae Sebus existentem habitam quondam Lupreti filii Hennengii filii fratris ipsius Nicolai, quem idem dominus Thomas vaivoda in publico latrocinio interemptum fore et alia multa infidelitatis opera fecisse asseruit et ob causam huiusmodi notorii criminis eiusdem possessionem eandem ad manus suas iudiciarias devolutam esse declaravit et per ipsum comitem Nicolaum tamquam propinquiorem dicti Lupreti filii Hennengii et sibi magis redimere congruentem pro centum marcis fini argenti ad se redemptam fatebatur, tum pro obsequiosa fidelitate [S. 516] eiusdem comitis Nicolai tum etiam pro summa dictarum centum marcarum fini argenti ipsi comiti Nicolao a nostra maiestate dari ac perpetuari et conferri iure perenni possidendam postulavit. Nos igitur attendentes servitia dicti comitis Nicolai, quae idem dominus Thomas vaivoda sibi nomine nostro per eundem fore impensa declarabat, advertentes etiam quod possessio memorata de manibus iudiciariis eiusdem Thomae vaivodae ad redimendum ipsi comiti Nicoiao magis congruebat tam pro fidelitatibus suis quam pro summa dictarum centum marcarum fini argenti ipsi Thomae vaivodae per eundem modo praedicto persolutarum ob tamen praenotati excessus praetacti Lupreti filii Hennengii et pro aliis eiusdeni infidelitatis operibus, quae ipse peregisse asserebatur, utique ad nostram collationem devolutam praetacto Nicolao filio Lupreti fideli nostro per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus ipsam perpetuo donantes conferimus, praecipientes nunc dicto Thomae vaivodae et quibusvis aliis in honore vaivodatus successuris, ut nullo umquam tempore deinceps praetactum comitem Nicolaum et eius posteritates, ratione praedictae possessionis Kyszybul contra heredes praememorati Lupreti filii Hennengii et quosvis alios homines intuitu eiusdem in ipsa [possessione Kys]zybul sibi ius possessionarium vendicare nitentibus iudicare vel per suas vices gerentes [iudicari] facere aut quomodolibet ad id compeller[e praesumant], liberam eidem comiti Nicolao de dicta possessione tenendi, donandi, vendendi aut quomodolibet disponendi de eadem in vita pariter et in mo[rte sub] gratia speciali concedentes facultatem. Datum in Wyssegrad, Sabato proximo ante octavas Passcae domini, anno eiusdem M
o CCC
mo XL
mo primo.
Unter dem Siegel: Relatio ex parte regis Nicolai filii Pettuch.