Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 494 aus Band I

Seite im UB:
449-450

Heute in:
Budapest, Széchényi-Nationalbibliothek [Országos Széchényi könyvtár]
Druckvorlage:
nach anderem Urkundenbuch mit Quellennachweis

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


494


1331 Dezember 11 König Karl bestätigt die Söhne des Nikolaus von Rosenau in ihrem ererbten Besitzthum.


Druck: Katona, Hist. crit. (») VIII, 659-660. Fejér, Codex (») 3, 527-529 nach der Beglaubigungsurkunde des Grosswardeiner Kapitels von 1343 in Cornides Manuskr. VII, 68. [Vorlage für UB]
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (») C, veacul XIV, vol. III, 39-40. +
Regest: Jakó, Codex dipl. Trans. (») II, 268 Nr. 723. + Anjou-kori oklevéltár (») XV, 263 Nr. 454. +

Carolus . . . . . Quia regiam decet maiestatem uniuscuiusque merita pro modo suae qualitatis animo metiri pietatis, et his, quos opera suae [S. 450] virtutis regali remuneratione dignos efficiunt, regia debet benignitas grata reddere praemia meritorum, igitur ad universorum notitiam ... volumus pervenire, quod nos, prout nostrae magnitudinis expostulat officium, fideiitates et fidelium servitiorum merita Joannis et Jacobi filioram Nicolai magni de Rosnou fidelium nostrorum attendentes, quae sacrae coronae et nobis in traditione seu restitutione castri nostri Feketehalom nuncupati, a nostris progenitoribus et a nobis a multis temporibus alienati seu separati usque modo, quod ipsi Joannes et Jacobus nunc ex traditione quadam Salomonis, filii Simonis de Brassou proximi ipsorum obtinere dignoscuntur, nostrae maiestati facta, sollenniter assumpserunt et praemissa utique effectui mancipare et fidelitatibus eorundem huiusmodi affuturis . . . . . de nostra regiae maiestatis clementia digna cupientes recompensatione occurrere, si in proposito finaliter duxerint perseverandum, universas possessionarias portiones dicti Salomonis filii Simonis nomine quovis vocitatas iure successionis seu paterno eundem Salomonem concernentes in quibuslibet villis, molendinis, terragiis seu censibus ubicumque in districtu de Brassou ac intra Transilvaniam sitis, per ipsum Salomonem iusto titulo habitas et possessas a manibus quorumlibet quacumque firmitate easdem obtinentium retrahendo et revocando cum omni plenitudine suorum iurium et utilitatum integritate de consilio praelatorum et baronum regni nostri inferius nominatorum saepe dictis Joanni et Jacobo filiis Nicolai fidelibus nostris pro huiusmodi servitiis summae fidelitatis exhibendis . . . . . dedimus, donavimus et contulimus. . . . . . Datum per manus discreti viri magistri Tatamerii ecclesiae Albensis praepositi aulaeque nostrae vicecancellarii dilecti et fidelis nostri, anno dominicae incarnationis millesimo trecentesimo trigesimo primo, tertio Idus Decembris, regni autem nostri anno similiter trigesimo primo. Venerabilibus in Christo patribus dominis Chanadino Strigoniensi eiusdemque loci comite perpetuo et fratre Ladislao Colocensi archiepiscopis, Benedicto Chanadiensi, fratre Petro Bosnensi, Georgio Sirmiensi, Nicoiao Jauriensi, Ladislao Quinqueecclesiensi, Andrea Transiluano, Henrico Vesprimiensi, Ladislao Zagrabiensi, Meskone Nitriensi, Andrea Varadiensi, Rudolpho Vaciensi et Nicolao Agriensi ecclesiarum episcopis . . . . . Magnificis viris Joanne Drugetth palatino, Demetrio magistro tavernicorum nostrorum, Paulo iudice curiae, Thoma vaivoda Transyluano et comite de Zonuk, Michaele bano totius Sclauoniae, Joanne bano de Machou, Nicolao iudice curiae reginae, Stephano magistro agasonum nostrorum, Dionysio magistro dapiferorum nostrorum, Nicolao comite Posoniensi . . . . .