Urkunde Nr. 2216 aus Band IV
- Seite im UB:
- 553-555 a)
- Heute in:
- Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Kirchenarchive A.B. [Colecţia de documente ale parohiilor ev. CA săseşti] Serie I (Inventar 223), Nr. 197 - Abt. 13: K. A. Mediasch [Parohia Ev. CA Mediaş], Nr. 8 (alt Nr. 21).
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
2216
Pressburg 1435 März 12 König Sigmund bestätigt für die Stühle Mediasch und Schelk seine Urkunde von 1426 Nr. »1977, die Leistung des Martinszinses betreffend. Orig. Perg. Bibliothek der Stephan Ludwig Roth-Schule Mediasch. Siegel war angehängt.
Von der Kanzlei: Relatio domini Clementis episcopi Jauriensis.
Nos
1) Sigismundus
1) dei gratia Romanorum imperator semper augustus ac Hungariae, Bohemiae, Dalmaciae, Croaciae et cetera rex memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus in- [S. 554] cumbit universis, quod dum fideles regii per donum principis libertatis beneficio et exemptionis solatio potiuntur, tunc regalis celsitudo laudem et augmentationem adipiscitur in praesenti, in futuro autem gloriam consequi poterit sempiternam et tanto in suorum subiectorum multitudine uberius gloriari quanto ipsos directis circiter oculorum conspectibus ad suae maiestatis excellentiam videt copiosius ampliari. Proinde ad universorum tam praesentium quam futurorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod veniens nostrae serenitatis in conspectum fidelis noster providus et circumspectus Nicolaus filius Johannis iudex sedis et oppidi nostri Megyes vocati in sua ac universorum et singulorum iudicum, iuratorum, seniorum, civium et Saxonum sedium Megyes et Selk partium nostrarum Transsiluanarum personis exhibuit nobis quasdam literas nostras sigillo nostro secreto, quo prius uti rex Hungariae utebamur, propter augmentum tituli nostri imperialis susceptis coronis imperialibus per nos in partes dissecato, loco videlicet cuius aliud similiter secretum sigillum formae dissimilis pro nostra maiestate sculpi fecimus et fabricari, in pendenti communitas, quibus mediantibus nos statuisse dinoscimur, ut ipsi censum nostrum circa festum sancti Martini singulis annis nobis ac nostris successoribus aut exactoribus huiusmodi census cum fino argento aut cum pecunia monetata pro tempore currenti modo et ordine infra in tenorem earundem literarum nostrarum per expressum specificato solvere debeant tenoris infrascripti supplicans exinde sublimitati nostrae annotatus Nicolaus iudex suo ac aliorum quorum supra nominibus prece subiectiva, ut praetactas literas nostras ratas, gratas et acceptas habendo nostrisque literis privilegialibus sub praesenti novo duplici authentico sigillo nostro emanandis verbotenus inseri faciendo pro eisdem iudicibus, iuratis, senioribus, civibus et universis Saxonibus sedium Megyes et Selk praedictarum ac ipsorum heredibus et posteris universis innovantes perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quare tenor sequitur in haec verba.
(Folgt die Urkunde König Sigmunds von 1426 Nr. »1977.) Nos
1) itaque
1) humillimis devotisque supplicationibus annotati Nicolai iudicis nostrae per ipsum suo ac aliorum quorum supra nominibus modo antelato oblatis maiestati imperiali atque regia benignitate exauditis clementer et admissis praescriptas literas nostras non abrasas, non cancellatas nес in aliqua sui parte suspectas, immo merae et sincerae veritatis integritate praepollentes praesentibusque de verbo ad verbum insertas quoad omnes earum continentias, clausulas et articulos acceptamus, approbamus et ratificamus easque nihilominus requirentibus fidelitatibus et fidelium servitiorum meritis ac sinceris complacentiis annotatorum iudicum, iuratorum, seniorum, civium et Saxonum praedictarum sedium Megyes et Selk per eos sine cuiusvis notae macula et scrupulo summa semper cum fidelitate maiestati nostrae et [S. 555] sacrae coronae regni nostri Hungariae praedicti exhibitis simulcum huiusmodi expressata annuentia census solutionis praenotati aliisque omnibus et singulis superius in tenoribus praetaxatarum literarum nostrarum contentis mera auctoritate imperiali atque regali et ex certa nostrae maiestatis scientia pro praefatis iudicibus, iuratis, senioribus, civibus et Saxonibus praescriptarum sedium Megyes et Selk ac ipsorum heredibus et posteritatibus universis, ut iidem sicuti fide et fidelitate sic etiam numero et personarum pluralitate augeantur, innovantes perenniter valituras confirmamus praesentis nostri scripti patrocinio mediante. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes concessimus literas nostras privilegiales praescripti duplicis pendentis novi authentici sigilli nostri quo ut rex Hungariae utimur munimine roboratas. Datum Posonii, in festo beati Gregorii papae, anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo quinto, regnorum nostrorum anno Hungariae et cetera quadragesimo octavo, Romanorum vigesimo quinto, Bohemiae quinto decimo, imperii vero secundo.
Von der Kanzlei: Relatio domini Clementis episcopi Jauriensis.
a)
Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 1 auf S. 553, 1 auf S. 554.
^[S. 553]
1)
Kleine verlängerte Schrift. [2x]
^ [S. 554]
1)
Kleine verlängerte Schrift. [2x]
^