Sie suchten nach:

Aussteller: Gherghe Lascar, Jupan Remove constraint Gherghe Lascar, Jupan: Gherghe Lascar, Jupan Form der Überlieferung: Orig. Pap. Remove constraint Orig. Pap.: Orig. Pap. Literaturkurztitel: Bogdan, Documente Remove constraint Bogdan, Documente: Bogdan, Documente
Treffer 0 von 2 Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 2072 aus Band IV

Seite im UB:
380-382 a)

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


2072


1429 Juli 1 Die Zwei Stühle bezeugen eine Grenzbegehung der Gemeinde Eibesdorf.

Eingeschaltet von dem öffentlichen Notar Dominicus 1526, Orig. Archiv der Stadt Mediasch. -- Eine einfache Abschrift aus dem 18. Jahrhundert, Sächs. Nationalarchiv Hermannstadt.

Druck: Archiv (») Neue Folge XXI, 1887, 303 Nr. 5.

Quoniam in tempore quae aguntur diverse permutantur2) oblivionum corruptela,3) sapientes igilur quaeque4) et singula posteritatem exspectantia scripturarum tenacitate, sigillorum approbatione testiumque adminiculo roborando perennari decreverunt. Nos igitur iudices, comites universi quoque sedium duarum superioris ac inferioris iuratique consules ac cives memoriae commendamus et significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quod cum nos more solito pro iustitia et iudicio faciendo in loco similiter per nos deputato consedissemus, venerunt nostrum in conspectum prudentes viri, villicus totaque communitas Ysopis dicta, qui quidem nobis attendentibus verbis querulosis declararunt, quomodo ipsi per nonnullos ipsorum vicinos et commetaneos districtus praemissarum duarum sedium in ipsorum territorio proprio in abductione lignorum iuxta silvam Schemmerth vulgari lingua dictam plurimis angustiis, laesionibus, displicentiis ac turbationibus damnificarentur et aggravarentur5) in praeiudicium, iacturam et damnum ipsorum satis magnum, petentes nos cum instantia debita, quatenus ipsis de huiusmodi iniuriosis displicentiis de remedio contra quoslibet tales providere deberemus opportuno ac aliquos ex maioribus duarum sedium pro revisione, deambulatione et reintegra- [S. 381] tione illuc ad eiusdem territorii dispositionem transmittere deberemus, qui in praesentia vicinorum et commetaneorum ac testium approbatione nos de veritate praemissorum negotiorum ac territorii modo recto ac via certitudinaliter deberent informari. Quorum quidem virorum circumspectorum, villici ac totius communitatis villae praemissae Ysopis auditis, visis et intellectis querimoniis, iniuriis atque probationibus mox et in continenti providos et circumspectos comitem Petrum de villa Thobiae, comitem Nicolaum de Ricquino, Stephanum Plattz de eadem, Michaelem comitem de Alma, Johannem comitem de Mussna, Michaelem Lodcz et Georgium Rampser similiter de Mussna illac ratione revisionis, perambulationis et cognitionis ac reintegrationis duximus transmissuros. Qui quidem circumspecti viri, electi et deputati1) testium probationibus legitimisque2) secundum nostra commissa peractis ad nos demum sunt reversi, responsa talia nobis afferentes legitime apportarunt, videlicet quod ipsi supradicti domini secundum legitimorum et sufficientium testium conscientiosas demonstrationes, probationes ac fassiones, videlicet comitis Arnoldi de Barumlackar, Ladislai antiqui et Johannis doleatoris de eadem, comitis Casparis de Kyess Kappwss, Stephani Feninck de eadem, similiter Cristanni Hedwig, Michaelis Winczell, Stephani Graebman, Nicolai carnificis, Jacobi Clwdczs et Johannis Hennyr de Nageckemezewe, qui territorium praenominatorum virorum, villici et totius communitatis villae praemissae Ysopis dictae a territorio communitatis videlicet provincialium sub certis figuris et metalium signorum erectionibus per huiusmodi dispositiones et erectiones ac modos dividendo sequestrassent. Incipiendo igitur in vertice cuiusdam montis, quoad plagam orientalem erectus et iactatus est mons per modum elevationis terrae cum quodam ligno filicis, quod repraesentat territorium ipsorum de villa Ysopis, aliud signum per modicam distantiam versus meridiem designat territorium communitatis, deinde modicum descendendo versus septentrionalem plagam apparet tertium signum per modum elevationis terrae cum ligno quercino, quod designat territorium communitatis villae Ysopis, quartum autem signum vergit ad occidentem ostenditque territorium provincialium ad manum sinistram videlicet Schymmert dictum, quintum signum est elevatio cuiusdam montis versus septentrionalem cum lignis quercinis, quae repraesentant territorium ipsorum de Ysopis, sextum signum iuxta eundem est quidam monticulus elevatus, qui occidentem respicit, qui demonstrat territorium duarum sedium Megyes et Nagschelk nuncupatarum, quod vulgo Gemein appellant, ibiquoque summarie tria territoria, videlicet communitatis, villae Praepositi Nageckemezw dictae3) et villae Ysopis per modum contiguae4) communi- [S. 382] tatis unita sunt dividuntque se modo isto, videlicet territorium communitatis ad occidentem, territorium communitatis villae Praepositi ad septentrionalem relinquendo, sed dominorum villici et totius communitatis villae Ysopis iobagionum regiae maiestatis ad partem orientalem respicit cum circuitu totius montis. Nos igitur praefatorum dominorum per nos transmissorum1) deambulationes, revisiones, circumgirationes et metalium signorum erectiones approbamus, ratificamus, et legitimamus et iustas fore declaramus per praesentes ac ad singulares praefatorum dominorum de villa regali Ysopis villici et totius communitatis petitiones benivoli inclinati ab ipsorum rationabiles verisonasque demonstrationes, probationes et testationes praesentes nostras literas privilegiales ipsis sub appenso nostro sigillo duximus concedendas in testimonium omnium et singulorum praemissorum ac in huius rei perpetuam memoriam consignatas ac roboratas. Datum in vigilia visitationis gloriosissimae Mariae, anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo nono, prima die mensis Julii in sede nostra consistoriali tunc sedentes.


a) Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 2-5 auf S. 380 (1 zu voranstehender Urkunde), 1-4 auf S. 381, 1 auf S. 382.^
[S. 380]
1) Hierauf wech durchstrichen.^
2) Vorlage: permittuntur.^
3) Vorlage: corruptelae.^
4) Vorlage: quoque.^
5) Vorlage: aggraverentur.^
[S. 381]
1) Hierauf: in.^
2) So Vorlage.^
3) Vorlage: dictum.^
4) Vorlage: contigui.^
[S. 382]
1) Vorlage: transmissus.^