Urkunde Nr. 1908 aus Band IV
- Seite im UB:
- 158-160 a)
- Druckvorlage:
- nach anderem Urkundenbuch mit Quellennachweis
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
1908
1422 Mai 28 Das Weissenburger Kapitel bezeugt das Übereinkommen zwischen David Laczk von Szántó und Johann Greb von Martinsdorf und dessen Söhnen, über die Besitzungen Kinteln, Kallesdorf, Salz, Reussen, Cămăraşul/Pusztakamarás, Sâmboleni/Mezőszombattelke, Tekendorf, Gross-Eidau, Pintak, Passbusch, Ludwigsdorf, Băiţa/Mező(Szász-)banyicza, Ocniţa/Mező(Szász-)akna und Ungersdorf. [S. 159]Druck: Hazai oklevéltár (
») 373 Nr. 322 nach dem Orig. Perg. im Archiv der Grafen Draskovich in Bisag. Siegel war an rot-gelber Seidenschnur angehängt. [Vorlage für UB]
Capitulum ecclesiae Transsiluanae omnibus Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris praesens scriptum inspecturis salutem in omnium salvatore. Ne oblivio aemula memoriae rem gestam a mentibus deleat, sagacitas hominum consuevit ipsam scripturarum patrocinio roborare. Ad universorum igitur notitiam harum serie volumus pervenire, quod magnifico viro domino Dauid Laczk de Zantho pridem bano Sclauoniae ab una, parte ab alia vero nobilibus viris Johanne Greb de Marthonfalua et Nicolao filio suo pro se ac Johanne et Andrea aliis filiis eiusdem Johannis Greb absentibus, quorum onus et gravamen, si in infrascriptis non persisterent, omnino in se idem Johannes Greb et Nicolaus filius suus assumpserunt, coram nobis personaliter constitutis confessum exstitit per eosdem concorditer et unanimi voce pariter et relatum, quod quaedam possessiones Kenteleke, Arokalya, Sofalva, Zereth in Doboka. necnon Puzthakamaras et Zombathteleke appellatae in Colos comitatibus hic in partibus Transsiluanis existentes apud nullius praefati domini Dauid bani pro quatuor millibus florenorum in puro auro in pignore haberentur, quae possessiones ad praefatos Johannem Greb et filios suos praenominatos a quondam Symone filio Michaelis filii Rado de Lyberche
1) iure successorio essent devolutae, et eaedem possessiones ad praefatum Mihaelem filium Rado patrem ipsius Symonis per concambium et permutationem aliarum possessionum Theke, Ida, Pynthek, Pazmus, Ludwygh, Bani, Akana, Arusfalw et quarundam aliarum possessionum ad easdem pertinentium devenissent. Super quibus unanimi voluntate et pari consensu talem inter se dispositionem et ordinationem fecissent et celebrassent ac ad eandem dispositionem et ordinationem se mutuo obligassent et obligaverunt coram nobis, quod si idem dominus Dauid banus per labores suos erga regiam maiestatem easdem possessiones Kenteleke, Arokalya, Sofalua, Zereth. Puztakamaras et Zombathteleke pro se perpetuo dari et conferri impetrare valuerit, tunc rectam medietatem earundem possessionum ac curiam et domum praedicti Symonis filii Michaelis in eadem Kentheleke habitam cum terris arabilibus et fenetis ad ipsam curiam pertinere consuetis, necnon molendinum ibidem in dicta possessione Kentheleke habitum ultra praenotatam medietatem ipsarum possessionum eisdem Johanni Greb et filiis suis praenominatis, е converso autem, si praefatus Johannes Greb et filii sui easdem possessiones a regia maiestate pro se ipsis rehabere valuerint, tunc modo consimili medietatem earundem possessionum praeter praedictam curiam ac terras arabiles, feneta et molendinum eidem domino Dauid bano et suis heredibus pro praenotata sua pecunia puta quatuor [S. 160] milibus florenorum in puro auro mutuo et alternatim dare teneantur, hoc etiam expresse declarato, quod si fortuna ipsis arridente praenotatas possessiones Theke, Ida, Pynthek, Pazmus, Lwdwegh, Bani, Akana, Oruzfalw et alias possessiones ad easdem pertinentes, non obstante praenotata permutatione earundem si qua facta esset, a Nicolae Salgoy dicto filio quondam Symonis filii bani et Ladislao filio Ladislai filii Frank vaivodae de Zecheen, apud quorum manus eaedem possessiones nunc habentur, ordine iudiciario per communem expensam faciendam ad quam ambae partes teneantur reobtinere valuerint, tunc istas possessiones Theke, Ida, Pynthek, Pazmus, Lwdwygh, Bani, Akna, Qrwzfalw et alias possessiones ad easdem pertinentes sicut praenotatas possessiones Kentheleke, Arokalya, Sofalwa, Zereth, Puszthakamaras et Zombaththeke inter se dividere et cuique partium suas portiones dare et assignare teneantur, hoc etiam addito, quod si divino iudicio aliquam partium ex ipsis absque heredibus decedere contigerit, tunc portiones taliter decedentis ad alteram partem superviventem et eius heredes eo facto devolvantur. Postremo addicientes, quod si praenotata dispositione et ordinatione ad optatum effectum veniente praedicti Johannes et Andreas filii ipsius Johannis Greb nunc absentes successu temporis huiusmodi dispositionem et ordinationem infringere et retractare lite mediante laborare intenderent, tunc praenotatam summam pecuniae ipsius domini Dauid bani videlicet quatuor milia florenorum in puro auro non per aliquam aestimationem sed in prompta pecunia ante litis ingressum absque portione iudicis deponere et eidem domino bano aut eius heredibus persolvere teneantur. Ad quae omnia praemissa et singula praemissorum partes se spontanea coram nobis obligarunt voluntate. In cuius rei testimonium perpetuamque firmitatem ad earundem partium petitiones eisdem praesentes literas nostras privilegiales duximus concedendas. Datum octavo die festi ascensionis domini, anno eiusdem millesimo quadringentesimo vigesimo secundo. Honorabilibus et discretis viris dominis Georgio Lepes praeposito, Michaele cantore, Michaele custode ac Joanne plebano de Enyed decano, canonicis ecclesiae nostrae existentibus.
a) Erster Seitenumbruch nach Kopfregest.
^1)
Vorlage: Libersthe.
^