Urkunde Nr. 1887 aus Band IV
- Seite im UB:
- 132-133
- Heute in:
- Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
1887
Kronstadt 1421 Februar 22 Der Kronstädter Distrikt bezeugt die Aussagen des Johann Sydenswancz über die Vereinbarung der Gemeinde Brenndorf mit den Nachkommen des Comes Nikolaus und des Comes Jakobus, die Verwaltung einer in ihrem gemeinsamen Besitz befindlichen Mühle betreffend. Orig. Perg. Gemeindearchiv Brenndorf. Siegel war an weisser Hanfschnur angehängt.
Regest: Korrespondenzblatt (
») I, 1878, 121 Nr. 4.
Quoniam quae aguntur in tempore ne simul cum temporis exacti lapsu labantur poni solent in lingua
1) testium vel scripturae memoria perennari. Nos itaque comites, iudices et iurati seniores districtus Braschouiensis universi memoriae commendando significamus tenore praesentium futuris et praesentibus quibus expedit universis, quod cum nos in diebus quatuor temporum quadragesimae proxime praeteritis pro faciendo causantibus moderativo iudicio in sede iudiciaria sedentes in civitate Braschouiensi fuissemus constituti accedentes nostram in praesentiam discreti et viri circumspecti dominus Martinus plebanus et rector ecclesiae parochialis, Johannes Werner villicus, Nicolaus Gedreit, Tytmarus, Johannes Crus, Nicolaus Copolt, Valentinus Heinczman seniores villae Bringendorff nostri districtus sua ac totius communitatis villae eiusdem in personis produxerunt virum providum et fidedignum Johannem Sydenswancz concivem civitatis praenotatae nobis humili cum instantia supplicantes, quatenus fassionem et confessionem ipsius Johannis super emptione et venditione quinque partium molendini inferius descripti nostris literis inserere et inscribere dignaremur ex eo, quoniam Johannes praedictus almasium forisationis et emptionis iuxta ritum et consuetudinem nostrae patriae benedixit. Unde cum nos diligentem inquisitionem et ammonitionem de et super emptionis et venditionis forma circa Johannem praenotatum fecissemus, idem Johannes Sydenswancz praevia deliberatione sufficienti ad fidem deo debitam coram nobis publice recognovit, quod praedicti seniores villae Bringendorff a viris providis comite Nicolao, Theodorico Titsch et Katherina Meyin felicium recordationum medietatem molendini infra villam praetactam et in eius territorio situati pro centum et tredecim marcis argenti fini, item a comite Jacobo unam octavam partem pro viginti quinque marcis argenti similiter fini et eiusdem molendini ipsis iamdictis comiti Nicolao, comiti
2) Jacobo et ceteris ipsorumque heredibus per serenissimum principem et dominum dominum Sigismundum Romanorum regem semper augustum ac [S. 133] Hungariae, Bohemiae et cetera regem ob eorum et progenitorum ipsorum fidelia obsequia dati et concessi et perpetuis temporibus in filios filiorum possidendi prout in literis eiusdem domini nostri principis illustrissimi clarius continetur, rite et rationabiliter omni modo forisationis retento emerunt argentumque in numero et pondere praenotatis venditoribus iuxta formam forisationis persolverunt, tali etiam conditione adiecta, quod praefati comites Nicolaus, Jacobus, Theodoricus aut ipsorum heredes residuarum trium partium octavarum molendini et in futurum possessores non amplius quam unus de senioribus aut alius de communitate simplex villae commansor pro conservatione aggerum et aquaeductorum laborare teneantur. In omnibus autem pro molendino emendis aut construendis pro lignis, molaribus, ferramentis, carpentariis aut laboratoribus quilibet ipsorum iuxta exigentiam partium molendini solvere tenetur et est obligatus ut puta seniores et communitas villae de quinque octavis quinque partes pretii aut pecuniae pro qua necessaria emuntur persolvant, possessores vero trium partium residuarum de tribus partibus solvere tenebuntur, nihilominus etiam Ladislaus Nicolai de praeexpressa Bringendorff possessor trium partium molendini tamquam heres legitimus ad cum iure successionis hereditarie devolutarum eandem fassionem et confessionem absque dissonantia vocis in nostra praesentia confirmavit, verum etiam a tempore emptionis quinque partium molendini praedictarum usque modo seniores et communitas villae antedictae fructus et proventus earundem quinque partium pacifice et quiete receperunt, et praelibati comites et ipsorum heredes et sequaces possessores videlicet trium partium residuarum simul cum parte tributaria tulerunt nullo contradictore penitus apparente. Nos vero iudices et iurati consules civitatis simulque districtus Braschouiensis seniores et iustitiarii ad instantem petitionem domini plebani seniorumque totius communitalis villae antedictae rite et rationabiliter supplicantium animo deliberato sano maturo scrutinio superinde praehabito et communicato, summopere cupientes litis materias et controversiae removere et unumquemque in suis iuribus conservare favorabiliter inclinati praesentes eisdem concessimus literas nostri pendentis sigilli munimine roboratas. Datum in civitate praedicta Brasschouiensi, die sabbati proxima ante dominicam qua in ecclesia dei cantatur Oculi et cetera, anno eiusdem millesimo quadringentesimo vicesimo primo.
1)
Vorlage: ligwa.
^ 2)
Vorlage: comite.
^