Urkunde Nr. 3846 aus Band VI
- Seite im UB:
- 480-481a)
- Heute in:
- Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Kirchenarchive A.B. [Colecţia de documente ale parohiilor ev. CA săseşti] Serie II (Inventar 228), Nr. 8 - Abt. 3: K. A. Hetzeldorf [Parohia Ev. CA Aţel], Nr. 3.
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
3846
Ofen 1471 März 10 König Matthias gestattet der Gemeinde Hetzeldorf im Kriegsfall ein Drittel ihrer waffenfähigen Mannschaft zur Verteidigung der Kirchenburg zurückzuhalten. [S. 481] Orig. Perg. Arh. St. Sibiu, K. A. Hetzeldorf 6/3 [recte: 8/3]. Siegel, rund, Dm. 65 mm, rotes Wachs in Wachsschüssel, an weiss-rosa Seidenschnur angehängt. Derselbe Stempel wie Nr.
»3362.
Druck: Archiv (
») Neue Folge XXX, 1901, 456 Nr. 9.
Von der Kanzlei: Commissio propria domini regis.
Nos Mathias dei gratia rex Hungariae, Bohemiae et cetera memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod quia villa nostra Saxonicalis Eczel vocata in partibus nostris Transsilvanis adiacens pro ipsius utilitate, defensioneque et decore in ecclesia sua parochiali castrum aedificare idemque turribus, moenibus ac aliis necessariis ad id aptis propugnaculis aedificare et construere nititur, prout iam continuare de facto dicitur. Igitur nos pro hiis et aliis eiusdem meritis, quae apud nos summo studio cumularunt, accepta etiam supplicatione fidelis nostri nobilis magistri Ladislai filii Georgii Thabiasy de Eczel praedicta, notarii cancelariae nostrae, pro hac re nobis facta sive porrecta annuimus eidem villae nostrae et concessimus, ut dum generalem exercitum moveri contingat, quem vel de nostro mandato vel vayvodarum nostrorum aut aliorum quorumcumque omnis populus illarum partium per singula capita ingredi deberet solum duae partes populorum dictae villae nostrae Eczel tunc proficiscantur ad exercitum huiusmodi, et alia tertia pars remaneat pro custodia praefatarum munitionum per eos iam factarum et faciendarum et hanc libertatem sive exemptionem in perpetuum habeat villa nostra praenotata, immo annuimus et concedimus praesentium per vigorem. Ita tamen quod illa tertia pars populique remanebit iuxta aestimationem iuratorum ipsius villae nostrae aliquid ad labores munitionum praenotatorum semper contribuere teneatur. Quocirca vobis fidelibus nostris magnifciis vayvodis et vicevayvodis dictarum partium nostrarum Transsilvanarum, item levatoribus et sollicitatoribus dictorum exercituum aliisque cuiusvis status et conditionis hominibus, praesentibus et futuris, praesentium notitiam habituris harum serie firmissime mandamus, quatenus a modo deinceps dum opportunitas ingrueret, de levandis populis ad aliquem exercitum per singula capita annotatos populos dictae villae nostrae Eczel non amplius quam ad duas partes levare et in exercitum ducere audeatis. Et secus gratiae nostrae sub obtentu facere non praesumatis. Praesentes autem quas sigillo nostro secreto, quo ut rex Hungariae utimur, impendenti communiri fecimus, post earum lecturam semper reddatis praesentanti. Datum Budae in dominica Reminiscere, anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo primo, regni nostri anno quartodecimo, coronationis vero septimo.
Auf dem umgebogenen Teil der Plica rechts: Lecta M.
a)
Seitenumbruch nach Kopfregest.
^