Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 3794 aus Band VI

Seite im UB:
451-452

Heute in:
Klausenburg, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Cluj a Arhivele Naţionale ale Romȃniei]
Heutige Signatur:
Stadt Klausenburg [Primăria Oraşului Cluj] (Inventar 1ff.), Priv. D 11.

Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


3794


Ofen 1470 März 26 König Matthias vergabt der Stadt Klausenburg für ihre Treue während des siebenbürgischen Aufstandes den Markt [Kolosch /] Cojocna und die Hälfte der Besitzung [Feird /] Feiurdeni.

Orig. Perg. Arh. St. Cluj-Napoca, Archiv der Stadt Cluj-Napoca D 11. Siegel, rund. Dm. 65 mm, war in rotes Wachs vorne aufgedrückt. [-- Auch] Eingeschaltet vom Konvent von Kolozsmonostor 1473 [= UB Nr. »3941], Orig. ebenda D 12.

Druck: Jakab, Oklevéltár (») I, 234 Nr. 147. Hurmuzaki, Documente (») II, 2, 198 Nr. 182.

Nos Mathias dei gratia rex Hungariae, Bohemiae et cetera memoriae commendamus1) tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod cum civitates eo magis fovendae sint, quo in eis decor simul et utilitas regni posita videatur. Expedit igitur illis, quorum ex officio regiminis interest eorum habere curam, ut dum turbationes aberunt ab eorum incolis non solum in gloriam propriam, sed et utilitatem regni et incolarum eius comodum operibus crescere contendant. Itaque nos accepta supplicatione fidelium nostrorum prudentum et circumspectorum iudicis iuratorum civium et totius communitatis civitatis nostrae Cluswar, cupientes eandem civitatem nostram, in qua nati sumus, favoribus nostris extollere2) oppidum nostrum Kolos vocatum in comitatu de Kolos habitum, simulcum possessionibus, praediis et portionibus possessionariis ad idem ab antiquo spectantibus nec non medietatem possessionis Feyerd vocatae in eodem comitatu de Kolos existentis habitam, quae alias Stephani de eadem Feyerd praefuisset sed per notam infidelitatis eiusdem, quam ipse ex eo, quod postposita fide et fidelitate qua nobis et sacrae dicti regni nostri Hungarie tenebatur, nuper cum nobilibus et incolis Transsilvanensibus coniurando et nobis rebellanti Johanni comiti de Bozyn et de sancto Georgio, qui pro tunc honore waywodatus Transsilvanensis fungebatur, adhaerendo, contra nos ut infidelis animo nocendi insurrexerat, notabiliter incurrit, iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni nostri consuetudinem rite et legitime devoluta esse perhibetur. Praeterea totum et omne ius nostrum regium, quod in totali possessione Feyerd apud manus scilicet nostras existente, qualitercumque haberemus et nostram ex quibuscumque causis viis, modis et rationibus concernerent maiestatem, simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearum promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus nec non molendinis et locis molendinorum, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et anti-[S. 452] quis de manibus nostris regiis, memoratis iudici, iuratis civibus et communitati dictae civitatis nostrae Cluswar dedimus donavimus et contulimus, immo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenenda, possidenda pariter et habenda. Annuentes eisdem ut cives et iobagiones in ipso oppido Kolos et possessione Feyerd commorantes in omnibus eadem libertate utantur, qua ipsi cives annotatae civitatis nostrae Cluswar consuetudine vel de iure utuntur harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante, quas in formam nostri privilegii redigi faciemus dum nobis in specie fuerint reportatae. Datum Budae feria secunda proxima post festum annunciationis beatae Mariae virginis, anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo, regnorum nostrorum anno Hungariae tredecimo, coronationis sexto, Bohemiae vero primo.

Rechts unten: Ad relationem Nicolai archidiaconi et cetera.


1) Erste Zeile in verlängerter Schrift.^
2) Vorlage extollore. ^