Urkunde Nr. 3715 aus Band VI
- Seite im UB:
- 401-402
- Heute in:
- Klausenburg, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Cluj a Arhivele Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Stadt Bistritz [Primăria Oraşului Bistriţa] (Inventar 58ff.), Nr. 74.
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
3715
Klausenburg 1469 Mai 18 Nikolaus, Archidiakon von Kokelburg, schreibt dem Rat von Bistritz über die Einhebung der Steuern in Bistritz, Lechnitz und Wallendorf. Orig. Pap. Arh. St. Cluj-Napoca, Archiv der Stadt Bistriţa Nr. 74. Siegel, rund, Dm 22 mm, war in grünes Wachs auf der Rückseite zum Verschluss aufgedrückt.
Regest: Berger, Urkunden-Regesten (
») 38 Nr. 205. Berger - Wagner, Urkunden-Regesten (
») I, 65 Nr. 205. +
Circumspecti viri amici nobis honorandi literas vestras accepimus in quibus scribitis, ut in exactione census regalis unacum homine nostro diligentem et sollertem curam adhibuistis et quod in civitate Bistriciensi omnino exegistis praeter quinque marcas argenti, in pertinentiis vero simili modo in Lekencze praeter duas marcas argenti, in Waldorff vero de combustis hominibus tam de curiis quam etiam de aratris nil exegissetis. Unde sciatis quod tempore connumerationis civitatis Bystriciensis pauperes nonnullos
1) relaxamus et ultra illos tempore connumerationis relaxatos plures remittere non valemus. In Waldorff vero de illis combustis hominibus dicimus vobis, quod non magis relaxare aude-[S. 402] mus nisi curias seu domus illorum combustorum remisimus, de aratris vero tenentur, quia aratra ipsorum non sunt combusta. In eo autem quod vos sollertem et diligentem curam in exactione huiusmodi census adhibuistis non nobis apparet ex eo, quia alii Saxones tam de septem et duabus sedibus necnon de Brassowya et alias utique quos diu post connumerationem inter vos factam accessimus diu persolverunt et etiam ante decem dies post serenitatem regiam administravimus. Pro eo rogamus vestras amicitias praesentibus diligenter, quatenus tam de civitate quam etiam de pertinentiis ubique exigeatis cum effectu exceptis solum curiis
2) combustorum hominum, quoniam bene considerare poteritis, quantam indigentiam pecuniarum dominus noster rex habet, prout superinde etiam clarius sua serenitas nobis suis in literis significavit. Aliud si gravissimam indignationem regiae serenitatis formidatis non facturi. Ex Clwswar octavo die festi ascensionis domini, anno eiusdem M
o CCCC
o LXIX.
Nicolaus archidiaconus
de Kykellew et cetera. Auf der Rückseite Adresse: Circumspectis iudici et iuratis civibus civitatis Bystriciensis amicis nobis houorandis.
1) Hierauf
dar durchgestrichen.
^ 2) Vorlage
curiarum. ^