Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 3707 aus Band VI

Seite im UB:
394-395

Heute in:
Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
Heutige Signatur:
Urkundensammlung [Colecţia de documente medievale], Serie U. II (Inventar 25 ), Nr. 533.

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


3707


Olmütz 1469 April 25 König Matthias setzt fest, dass die Bewohner von Gross- und Kleinpropstdorf, Reussen, Bulkesch und Seiden sowie der zur Kerzer Abtei gehörenden Besitzungen Abgaben und Heeresfolge im Verein der Sieben Stühle zu leisten haben.

Eingeschaltet von König Wladislaw II. 1492, Orig. Arh. St. Sibiu U II 533.

Nos Mathias dei gratia rex Hungariae, Dalmaciae, Croaciae et cetera memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos ob spem et devotionem nostram quam ad beatissimam dei genetricem Mariam in cuius nomine glorioso parochialis ecclesia in civitate nostra Cibiniensi fundata esse perhibetur gerimus et habemus specialem volentes commodo et utilitati eiusdem ecclesiae ac villarum Nagerkenezew1), Kyserkenezew1), Rws, Bolgach et Zythwa vocatarum ad eandem ecclesiam pertinentium ac etiam possessionum abbatiae de Kerch necnon populorum in eisdem commorantium providere eidem ecclesiae id gratiose duximus annuendum et concedendum, ut eaedem villae et possessiones sicuti ab antiquo ad ipsam ecclesiam et Saxones septem sedium Saxonicalium partium Transsiluanarum regni nostri pertinuisse dicuntur. Ita etiam a modo deinceps perpetuis semper successivis temporibus universis in omnibus iuribus, iurisdictionibus tam scilicet solutionibus taxarum contributionum ac quarumcumque collectarum quam etiam exercituationibus ac aliis servitiorum oneribus et generaliter in omnibus aliis rebus ad dictam parochialem ecclesiam et in medium dictorum Saxonum nostrorum pertinere debeant. Ita ut de cetero eaedem villae et possessiones ac populi in eisdem commorantes nec in huiusmodi solutionibus taxarum contributionum ac aliarum quarumcumque taxarum neque in exercituationibus in serviciis sed et aliis quibuscumque rebus faciendis in medium bonorum et possessionum nobilium ac aliorum quorumvis possessionatarum hominum dictarum partium Transsiluanarum dicari, connumerari artarique et compelli possint, imo annuimus et concedimus praesentium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris [S. 395] magnificis vaivodis dictarum partium regni nostri Transsiluanarum eorumque vicevaivodis ac universis et singulis dicatoribus et exactoribus dictarum taxarum contributionum collectarum et aliarum quarumcumque solutionum praesentibus et futuris praesentes visuris harum serie firmiter committimus, quatenus a modo deinceps praefatos populos et iobagiones in dictis villis et possessionibus commorantes et commoraturos contra formam praemissae nostrae annuentiae in nullo impedire praesumatis sed eosdem in omnibus iuribus, iurisdictionibus tam scilicet in solutionibus taxarum ac collectarum quarumcumque necnon exercituationibus ac aliis quibuscumque servitiorum oneribus generaliter vero in omnibus rebus faciendis semper ad dictam ecclesiam et in medium Saxonum nostrorum praedictorum pertinere permittatis et secus facere non audeatis. Praesentibus perlectis exhibentibus restitutis. Datum in Olomucz in festo beati Marci evangelistae, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo nono, regni nostri anno duodecimo, coronationis sexto.


1) So Vorlage. [2x]^