Urkunde Nr. 3554 aus Band VI
- Seite im UB:
- 300-301
- Heute in:
- Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Nachlass Georg Daniel und Friedrich Teutsch [Fondul familial Teutsch] Nr. 548 (alt Nr. 386) f[ol.] 1088 f.
- Druckvorlage:
- nach Manuskript 19. Jahrhundert
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
3554
Hermannstadt 1467 Oktober 19 König Matthias bestätigt die Bewohner von Salzburg in ihren Rechten und Freiheiten. Abschrift 19. Jahrhundert Arh. St. Sibiu, Sammlung G.D. und Fr. Teutsch 386 f. 1088 f nach dem heute verschollenen Orig. Perg. im Marktarchiv von Ocna Sibiului.
Nos Mathias dei gratia rex Hungariae, Dalmaciae, Croaciae et cetera memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod pro parte et in personis fidelium nostrorum universorum civium et hospitum oppidi nostri Wizakna exhibita sunt nobis quaedam duae literae prima condam serenissimi principis domini Andreae regis Hungariae, tenorem quarundam literarum olim excellentissimi principis domini Stephani iunioris consimiliter regis Hungariae confirmative in se habentes, secunda vero nostra in pergameno patenter confecta, super certis libertatibus eorundem civium et hospitum nostrorum supplicatumque exstitit nobis ut contenta huiusmodi literarum breviter et articulatim praesentibus literis nostris inseri et inscribi facere, huiusmodique libertates renovare atque ipsos cives et eorum posteros in eisdem libertatibus et consuetudinibus ipsorum antiquis illaese conservare dignaremur. Ex quibus quidem literis praefati condam Andreae regis comperimus, ipsum condam dominum Stephanum regem has praefatis civibus et hospitibus nostris perpetuo duraturos ordinasse libertates et consuetudines: Primo ut ipsi inter se villicum eligant, qui universas causas in medio eorum ortas iudicare et discutere debeat et quod nemo super ipsos violentum descensum facere possit. Praeterea quod si quempiam et ipsis civibus sine haeredibus decedere contingerint, extunc talis sua bona sive in vita sive in morte cuicumque voluerit liberam habeat legandi facultatem. Ceterum quod censum annuale, quem comprovinciales solvere consueverunt solvere non teneantur nisi cum regia maiestas ad partes Transsilvanas venire contingat, eidem munera dare obligantur. Item quod de quacumque silva voluerint pro fodina salium ligna sufficientia succidere possunt. Ex aliis autem literis nostris comperimus vaivodis vel vicevaivodis nostris Transsilvanis nec non exactoribus taxarum contributionum et collectorum quarumcumque firmiter mandasse, ut ipsos cives et hospites nostros contra libertates et dispositiones eorum in quantum eas habent impedire et turbare nullatenus praesumant. Nos igitur cum huiusmodi supplicationibus nostrae modo quo supra porrectis maiestati [S. 301] inclinali, tum vero ut ipsi cives et hospites nostri sicuti numero ita et fidelitate augeantur, contenta praefatarum literarum breviter et articulatim praesentibus literis nostris sine diminutione et augmento aliquali inseri et inscribi facimus ac easdem renovamus volumusque eosdem in eisdem illaese conservare et facere conservari. Quocirca vobis fidelibus nostris vaivodis vel vicevaivodis nostris Transilvanensibus et item universis dicatoribus et exactoribus censuum, taxarum ac collectarum nec non contributionum quarumcumque praesentibus et futuris praesentium notitiam habituris harum serie firmissime praecipimus et mandamus, quatenus a modo deinceps memoratos cives et hospites nostros de Wyzakna suosque successores in omnibus praemissis eorum libertatibus et consuetudinibus et specialiter in illis in quibus tempore dicti quondam genitoris nostri manserunt, tenere et conservare aut ipsos contra huiusmodi libertates et consuetudines in aliquo impedire et turbare aut ad aliquam solutionem censuum arctare et compellere non audeatis, nec sitis ausi modo aliquali. Praesentes quoque quas appensione sigilii nostri secreti, quo utimur impendenti communiri fecimus, post earum lecturam semper reddi mandamus praesentanti. Datum Cibinii feria secunda proxima post festum beati Lucae evangelistae, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo septimo, regni nostri anno decimo, coronationis vero quarto.