Urkunde Nr. 3432 aus Band VI
- Seite im UB:
- 218-220a)
- Heute in:
- Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Urkundensammlung [Colecţia de documente medievale], Serie U. II (Inventar 25 ), Nr. 239.
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
3432
Salzburg 1465 August 7 Testament Nikolaus d. Ae. von Salzburg. [S. 219] Orig. Pap. Arh. St. Sibiu U II 239. Zwei Siegel waren in grünes Wachs vorne aufgedrückt. 1. Rund, Dm. 20 mm, 2. Oval, Dm. 10 + 12 mm.
Druck: Fabritius, Urkundenbuch (
») 64 Nr. 97.
Bruchstück: Eder, Observationes (
») 253. Archiv (
») Neue Folge XII, 1875, 246.
Regest: Kemény, Notitia (
») I, 180.
Item litera testamestalis egregii Nicolai senioris de Wyzakna vicevaivodae Transsilvani. In nomine domini amen. Hominum facta quamvis comodosa et laude digna nihilomnius tamen eorundem a memoria nisi scripto durabili testimonioque probabili memoriae fuerint commendata cito evanescunt. Nos igitur Nicolaus de Wyzakna memoratus considerans nos viam carnis universae migraturi, quamquam corpore egrotus et debilis, mente tamen et ratione per omnia sanus de rebus nobis a deo collatis tale condere disposuimus testamentum. Primo enim et principaliter dominae Cristinae consorti nostrae tres cyphos deauratos non meliores nec exiliores sed mediocres demptis in quibus sunt ova strucionum cum quatuor simplicibus piccariis argenteis remittimus et legamus. Item pelium unam argenteam cum lavatorio argento et omnia vestimentata ad usum muliebrem pertinentia cum cingulis et baltheis argenteis ac aliis quibusvis domus utensilibus similiter eidem dominae consorti nostrae legamus. Item domum cum curia in Wyzakna habita universis cum pecoribus, bobus, ovibus, porcis et equacibus, tamdiu pro praedicta domina nostra assignamus, quamdiu in statu viduitatis permanserit, ita tamen quod tempore meo de ipsis praedictis pecoribus utatur sed alienandi ac vendendi non habeat potestatem exceptis equis iuvenibus, agnellis et aliis ex quibus greges non minuentur, signanter tamen volumus equum
1)/fnz> unum
1) omni anno ad ecclesiam in Gysswbel et non plebano, ob honorem sancti Anthonii quamdiu insimul equaces nostrae permanserint assignari. Si autem vinculo maritali iterato ipsam nostram consortem subire contigerit extunc quinquaginta equaces cum earum equis iuvenibus, sexaginta porces magnos et II centum oves cum agnellis ei assignentur. Item omnia debita quae tenetur Johannes Saffar concivis Cibiniensis etiam pro domina legamus. Item currum cum quatuor equis. Stante vero casu, quod ipsam dominam
1) ante aliam matrimonii contractionem mori seu decedere divina ex permissione contigerit ex tunc affectaremus, quod ipsa bona animae nostrae et ipsius pro salute ad loca pietatis distribuerentur. Item
2) domum nostram cum piscina in civitate Cybiniensi habitas pro perpetua missa in eadem ecclesia Cybiniensi celebranda una cum magno cingulo nostro de aurato et dracone argenteo similiter legamus, ita quod modis omnibus pro cingulo et dracone liber missalis et calix disponentur. Item unam piscinam cum curia in Zeck fratribus ordinis praedictatorum in Coloswar causa salutis animae nostrae similiter relinquimus. Item medietatem possessionis nostrae Feyereghaz cum medietate molendini absque curia seu domo ibidem habita fratibus religiosis in Segeswar similiter pro perpetua missa legamus. Quia eadem possessio et signanter quaedam pars eius alias ad ecclesiam cognoscitur pertinere ob hoc universaliter et absque diminutione alias nostras possessiones tam in partibus Transilvanis quam in regno Sclavoniae volumus ut iuxta literas
3) compositionales inter fratrem nostrum, filiabus et ei
4)<fnz>assignentur, tantummodo ut nostra in hac parte ratione possessionum voluntas adimpleatur. Item vestimenta nostra, quae ad casulas seu ornamenta ecclesiastica videntur fore apta modis omnibus volumus ut perveniant dempta nigra swba mardrinis pellibus subducta quam pro domina Magdalena filia nostra assignamus. Item omnia debita quae condam Georgius Rykalph nobis obligatur filio suo Ladislao, nepoti nostro relinquimus, item debita quae nobis Ladislaus de Bogath tenetur prout in literis obligatoriis sub sigillo provincialium continentur filiae nostrae Potentianae et filiis eius legamus ita tamen, quod literae suis manibus Ladislai videlicet de Bogath non assignentur. Item gerebatum [S. 220] et iudicatum regium sedis Segeswar et Wyzakna ad continentiam literarum compositionalium inter fratrem nostrum relinquimus ita, quod de proventibus eisdem nostris heredibus pars quaedam aministretur. Item XXV florenos auri de nostris debitis legamus domino Thomae capellano nostro, ut cum ipsis florenos visitet curiam Romanam ac ecclesiam beatae virginis in Aquisgrani. Si autem id adimplere vero noluerit, extunc alter idoneus et probus loco eius inveniatur. Item Ieremiae notario nostro XXV florenos auri et decem ulnas panni nigri Pernisii legamus. Item omnibus familiaribus nostris eorum pro servitiis volumus, ut plenaria satisfactio praecipue impendatur. Item postremo omnia nostra superius non expressata seu specificata volumus, ut bipharie dividentur una pars animae nostrae pro salute ad loca pietatis expendatur altera vero aequali portione inter filias nostras dividatur. Item debita quae nobis tenetur Johannes Chech de Wyzakna licet in tot unacum uxore suo II centum florenos tenetur tamen ob respectum servitiorum eius centum remittimus et relaxamus, alios vero centum dominae Potentianae filiae nostrae legamus, ita quod ab ipso exigat eum non aggravando. Illud vero extremum nostrum testamentum, quod animo ex deliberato et sana ratione coram fide dignis testibus condidimus et conscribere fecimus utputa venerabili domino Valentino, plebano Cybiniensi, Petro de Weresmarth magistro civium de eadem et Ladislao iurato cive Henlini similiter de eadem, ut in praemissis meram affirment certitudinis veritatem executores tandem dispensatores et protectores praesentis nostri testamenti magnificos egregios viros Johannem Pongracz de Dengelegh vaivodam Transsilvanum, Ladislaum Desew maiorem de Lossoncz, Johannem Greb de Wyngarth, Michaelem de Swk, Nicolaum de Wyzakna fratrem nostrum et Michaelem de Zent-Iwan, in quos specialem gerimus confidentiam, ut id praesens nostrum testamentum in quibusvis suis articulis inviolabiliter et inconcusse conservent. In testimonumque praemissorum utroque nostro sigillo maiori videlicet et minori praesens scriptum fecimus consignare. Datum in Wyzakna feria quarta proxima ante festum beati Laurencii martiris, anno domini M
o CCCC
o LXV
o. Item universitas septem sedium Saxonicalium tenetur nobis duo cyphos deauratos quilibet habens quinque marcas et marcam semper pro decem florenis auri. Si vero aliquis id ultimum testamentum infringere attemptaverit deum omnipotentem et gloriosam virginem matrem eius partem adversam constituamus. Quia non a progenitoribus nostris ipsa bona ad nos pervenerunt sed multiplicibus gravibus servitiis ad nos existunt, devoluta, ideo etiam volumus ut iuxta nostram voluntatem distribuantur signanter tamen in uno, quod frater noster si id contradicere voluerit et bona vestra ad eum pertinere affirmaverit desuperque literam sub sigillo Lorandi vicevaiovodae Transilvani habemus in qua pater eius frater noster nos quittum ratione omnium bonorum parentum nostrorum pronunciavit et eadem litera, in privilegio super possessione Feyereghaz conservatur.
<fnet>a) Erster Seitenumbruch nach Kopfregest.</fnet>
<fnzt>1) Am Rande nachgetragen. [3x]</fnzt> <fnzt>2) Hierauf noch einmal
item. </fnzt> <fnzt>3) Hierauf
donationales gestrichen; über der Zeile einige unleserliche Worte nachgetragen.</fnzt> <fnzt>4) Über der Zeile; darunter zwei unleserliche Worte gestrichen.</fnzt>