Urkunde Nr. 3430 aus Band VI
- Seite im UB:
- 217-218
- Heute in:
- Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Urkundensammlung [Colecţia de documente medievale], Serie U. II (Inventar 25 ), Nr. 234.
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
3430
Hermannstadt 1465 Juli 9 Dechant Michael und das Hermannstädter Kapitel bezeugen, dass sich Melchior Literatus u. a. mit dem Rat von Hermannstadt wegen dem dort deponierten Kupfer geeinigt haben. Orig. Pap. Arh. St. Sibiu U II 234. Zwei Siegel, spitzoval, 50 x 30 mm, in weisses Wachs vorne aufgedrückt. 1. Derselbe Stempel wie Nr.
»594. 2. abgefallen.
Druck: Studii şi materiale (
») IV, 1960, 416 Nr. 12.
Nos Michael baccalarius in decretis plebanus de insula Christiana decanusque decanatus Cibiniensis ceterique universi et singuli plebani et ecclesiarum rectores capituli decanatus eiusdem notum facimus et recognoscimus publice per praesentes, quibus expedit universis, quod providus Melchior Literatus alias cursor noster, nunc vero inhabitator opidi Enyed vocati, in sua ac Catharinae consortis suae atque Thomae Zombardii, convicis eiusdem opidi et Marthae consortis eiusdem, nec non Gaspar filii et Margarthae filiae condam Alexii Hungari de Cibinio et aliorum omnium et singulorum heredum et aliorum quoruncumque, quos infrascriptum tangit
1), vel in futurum quoquomodo tangere poterit negotium nominibus et personis, quorumquaque omnium et singulorum et praesertim prenominatorum, si in infrascriptis quovismodo persistere nollent vel alter earum nollet, in se onera et gravamina vigore certarum literarum procuratorialium sub sigillo circumspectorum virorum iudicis et [S. 218] iuratorum praedicti opidi Enyed emanatarum in personam eiusdem Melchior confectarum, coram nobis personaliter constitutus assumpsit, se ratione certi cupri condam Hellebrandi soceri ipsorum videlicet Melchior et Thomae, tempore insultationis quorundam rusticorum in hac patria factae, in civitate Cibiniensi apud quendam Syffridum Nessinger dictum protunc concivem eiusdem civitatis vel alium quemcumque causa conservationis repositi et tandem ob notam infidelitatis eiusdem condam Hellebrandi per iudices eiusdem civitatis ablati, ad instantem diligentiam et interpositionem circumspecti viri Georgii Sartoris iurati civis iamdictae civitatis, talem unionem et concordiam fecisse publice fassus est et recognovit, quomodo idem Georgius Sartor sibi et
2) praefato Thomae et consortibus eorum ac Caspar et Margaretha, ex parte ipsius civitatis viginti duos florenos auri Hungaricalis pro huiusmodi cupro modo praemisso recepto assignasset et exoluisset, et ipsos plenarie contentasset. Ideo ipse Melchior in sua ac aliorum quorum supra nominibus et personis omnes et singulas literas tam regales, wayvodales, capitulares quam alias quascumque, sub quorumcumque sigillis et quacumque verborum forma, qualitercumque hactenus emanatas vel inposterum ad eorum vel alterius cuiuscumque ex parte eorum instantiam forsitan emmanandas cassantes irritans et viribus carituras pronunciatorias magistrum civium, iudices, iuratos cives et totam communitatem praetitulatae civitatis Cibiniensis de et super huiusmodi cupro quittos reddidisset et liberos, immo reddidit et commisit per omnia absolutos etiam coram nobis, tali obligaminis vinculo interiecto, quod si idem Melchior vel praefatus Thomas vel eorum consortes, Gaspar filius vel Margaretha filia praedicti condam Alexii vel alter quicumque temporum in successu causam huiusmodi quoquomodo inchoare attemtaret et renovaret in aliqua parte, ex tunc talis contra partem adversam in centum marcis argenti convinci debeat eo facto. Harum nostrarum literarum sigillis decanatus et capituli nostri sub appensis consignatarum vigore et testimonio mediante. Datum feria tertia videlicet octava die festi visitationis beatae Mariae virginis, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto, in loco nostro videlicet capitulari.
1) Hierauf
negocium radiert und gestrichen.
^ 2) Uber der Zeile.
^