Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 3210 aus Band VI

Seite im UB:
74-75

Druckvorlage:
nach anderem Urkundenbuch

Abdruck als:
Regest

Sprache:
Latein


3210


Pest 1460 April 22 Ein gewisser Blasius berichtet dem Rat der Stadt Bartfeld ...quod fama quae viget apud nos est ita. Ut serenissimus rex Mathias die crastino descendere vult usque Chanadinum, necnon spectabilis vir Michael Szilagyi ibidem cum eodem rege facie ad faciem comparebunt pacemque et concordiam plenariam constituere non postponent. Item veraciter percepi et eius verissimum, quod ex voluntate eiusdem Michaelis Szilagyi dictus dominus rex Mathias omnes illos, qui usque ad 12 videlicet eidem regi consultores fuerunt, eisdem licentiam dedit ac de curia sua exclusit. Item este verum, quod in praesenti vaivoda Draculya dictus, habuit conflictum cum vaivoda Dann dicto, [S. 75] ita videlicet, quod ex hominibus vaivodae Dann solummodo septem a nece miserima liberati sunt ac solus in captivitatem incidendo idem Draculya eundem decollare fecit. Item propter enormitatem idem Draculya homines eiusdem vaivodae Dann, qui scilicet fuerunt interfecti in palum trahere non postposuit. Item idem Draculya omnes mulieres, quas arripere potuit, similiter trahere fecit, pueros earundem in pectore ligando. Et hoc propter enormitatem et in praeiudicium Christianorum valde magnum. Ex Pesth feria tertia proxima post dominicam Quasimodo, anno domini 1460,



Druck: Wagner, Dipl. Saros. (») 120 = Katona, Hist. crit. (») VII/XIV, 337.