Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 3158 aus Band VI

Seite im UB:
39

Druckvorlage:
nach anderem Urkundenbuch

Abdruck als:
Regest

Sprache:
Latein


3158


Segedin 1459 Januar 5 König Matthias beurkundet die Beschlüsse der Reichsversammlung der Prälaten, Barone, Adligen und Vertreter der Gespanschaften über die Heeresverfassung, wo es u.a. heisst: Dispositum est, quod serenissimus princeps, dominus Mathias dei gratia rex Hungariae... banderia sua pro custodia personae suae et tutela regni sui iuxta facultatem suam levare teneatur, et per universa oppida, possessiones et provincias regales, ubilibet intra ambitum regni adiacentia demtis dumtax a t regionibus et oppidis illis regalibus, quae cum eorum ingeniis bellicis labores belli sufferunt, connumerentur... Item quia quam plurimi Valachi, Rutheni et Sclavi, fidem Valachorum tenentes rustici, qui alias ad lucrum camerae regiae numerari assueti non fuissent, tales tam regales quam aliorum ad praesentem exercitum connumerari debeant. Et insuper prout et quemadmodum alias exercituare consueti sunt, exercituare teneantur, excipiantur tamen Comani, Philistaei et Tartari, quia iuxta antiquam consuetudinem exercituabuntur secundum quod Saxones...
Et quia castra regnicolarum sine provisione relinqui non possunt, igitur castris in eisdem secundum necessitatem eorundem iuxta aestimationem connumeratorum electorum castellanus vel castellani relinquantur . . . Praeterea si tam magna potentia inimicorum contra hoc regnum veniret, quod dominus rex cum sua potentia ac praelatis ac baronibus suis et exercituatione praemissae dispositionis dictorum inimicorum potentiae resistere non posset, extunc universitas regnicolarum per singula capita cum equitibus et peditibus eorum insurgere et penes dominum regem exercitualiter venire debeant, tamdiu donec neccssitas exposceret...
Datum Zegedini praedicta in congregatione generali in vigilia Epiphaniarum domini, anno eiusdem MCCCCLIX.



Druck: Pray, Annales (») III, 225 - 229. Kovachich, Vestigia (») 335-347. Kovachich, Sylloge decretorum (») I, 172 - 73.