Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 3009 aus Band V

Seite im UB:
523

Heute in:
Budapest, Ungarisches Landesarchiv [Magyar Országos Levéltár]
Heutige Signatur:
DL (Diplomatikai Léveltár) Nr. 16 760.

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


3009


Ofen 1456 April 21 König Ladislaus befreit die Untertanen des Johannes Gereb von der Entrichtung des königlichen Fünfzigsten.

Eingeschaltet von König Mathias 1465 [= UB Nr. »3415], beglaubigte Abschrift des Kameral-Archivdirektors Benedikt Szendrey in Pressburg aus 1771, Ungar. Landesarchiv Budapest Dl. 16760.

Nos1) Ladislaus1) dei gratia Hungariae, Bohemiae, Dalmaciae, Croaciae et cetera rex, Austriaeque et Stiriae dux necnon marchio Morauiae et cetera significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quod nos tum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimae supplicationis instantiam pro parte fidelis nostri egregii Johannis de Gereb, nostrae propterea porrectae maiestati, tum vero pro fidelibus servitiis eiusdem Johannis per ipsum uti edocti sumus, sacrae coronae huius regni nostri Hungariae et etiam nobis sub locorum et temporum varietate cum omni fidelitatis constantia ac ferventis animi zelo exhibitis et impensis universas et quaslibet possessiones portionesque et iura possessionaria eiusdem Johannis ubilibet in partibus nostris Transsiluanis existentia et habita, item populos iobagiones in eisdem pro tempore commorantes a solutione quinquagesimali seu proventuum quinquagesimalium nobis et fisco nostro regio ab eis more solito provenientium de gratia speciali et potestatis plenitudine ac ex certa nostrae maiestatis scientia et animo deliberato in perpetuum duximus eximendos et supportandos, imo eximimus et supportamus praesentium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris universis et singulis dicatoribus et exactoribus huiusmodi proventuum nostrorum quinquagesimalium nunc constitutis et in futurum constituendis harum serie firmiter praecipiendo mandamus, quatenus a modo in posterum talismodi proventus quinquagesimales super possessiones antefati Johannis Gereb, ubicumque in dictis partibus nostris Transsiluanis habitas populosque et iobagiones in eisdem pro tempore commorantes dicare seu exigere dicarique aut exigi facere nullatenus praesumatis, nec eundem Johannem Gereb suosque haeredes necnon populos et iobagiones praedictos in quibuscumque villis sui pro tempore residentes pro non solutione huiusmodi proventuum nostrorum quinquagesimalium contra formam dictae nostrae relaxationis, in personis aut rebus et bonis eorum impediatis impediri permittatis, gratiae sub obtentu. Praesentibus perlectis semper exhibenti restitutis. Datum Budae feria quarta proxima ante festum beati Georgii martyris, anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo sexto, regnorum nostrorum anno Hungariae et cetera sextodecimo, Bohemiae vero tertio.

(1) In kleiner verlängerter Schrift. [2x]