Treffer 0 von 1 Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 4742 aus Band VIII

Heute in:
Klausenburg, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Cluj a Arhivele Naţionale ale Romȃniei]
Heutige Signatur:
Archiv der Stadt Desch [Primăria Oraşului Déj], Urkunden Nr. 66.

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


4742


Desch 1487 November 1 Der als Richter eingesetzte Stanislaus Faber sowie einige Ratsherren und Bürger von Desch beurkunden den in der Streitsache zwischen Stephan Carnifex und Paulus Literatus Alch geschlossenen Vergleich.

Eingeschaltet als 1. Insert vom Konvent von Kolozsmonostor 1491, Staatsarch. Klausenburg, Archiv der Stadt Desch Nr. 66.

Nos Stanislaus Faber1) in persona iudicii constitutus, Matheus Literatus, Augustinus Pethew, Georgius Zekel, iurati cives, Thomas Fazakas senior, Clemens Pellifex et Anthonius Alch, cives de Dees, damus pro memoria praesentium per tenorem quod quia anno incarnationis dominicae millesimo quadringentesimo octogesimo septimo inter honestum Stephanum Carnificem ut actorem ab una parte vero ex altera procindum virum Paulum literatum Alch ut in causam attractam, nostros cohospites plurimae causae tam in sede nostra seculari quam ecclesiasticum motae fuerunt et ventillatae ratione etiam quarum idem Paulus Literatus Alch pro satisfactione de expensis Stephanum Carnificum circa festum sanctorum undecim millium virginum et martirum2) ad Albam fuerat citatus. Nos paci et unitati ac concordiae praefatarum partium congratulandi feria quinta proxima post festum beatorum Symonis et Iudae apostolorum3) in dominium eiusdem Pauli Alch de eius beneplacito nobis praenotatis conventiente, honorabiles etiam Johannem plebanum nostrum, vicearchidiaconum sedis Zolnok Interioris, ac Barnabam praedicatorem notariatus imperiali auctoritate fungentem maiori pro veritate nobiscum habentes, circumspectus Ladislaus Nagh coram nobis vocatus in persona praefati Stephani Carnificis sponsi sui personaliter comparente contra eundem Paulum Literatum coram nobis legittime4) cupiebat procedere, sed nostras praeventus consiliis ac petitionibus condescendentes et consentientes aequiescentesque permisit et concessit, ut si concordiam et pacem inter eosdem disponere poterimus in persona sponsi sui praetacti Stephani Carnificis contentiose amplius in causa illa nec ipse in persona sponsi sui et nex sponsus eius procederent. Nos igitur pacem partium zelantium omnimodamque causam inter easdem sopire cupientes utrasque partes utrum de nostra inter eosdem dispositione faciendo contentabunt an ne habui requisitos ambabus partibus ut contentabunt ac de ulteriori processu litum poenitus cessabunt espondere aliter in dispositione procedere nolentes nisis noc fieret vinculo speciali per nos eisdem interiecto seu imponendo mediante, ad quod observantes ambae partes sese obliagrent ipsis autem se ad observandum obligantibus talem imposuimus vinculum ut quaecumque partium nostra dispositione inter eosdem protunc facienda non contentarent sed de cetero coram aliqua uniuscumque status et conditionis iudice seu iustitiario aliquem causam inter easdem partes habitando ortam, motam et ventillatem noveret3) sive movere niteretur, extunc talis causam movens quingentos florenos auri prius alteri parti deponat et persolvat, deponensque causam possit ichovare4) aliquam quale onus et vinculum ambae partes super se recrepientes recipere et observare promittentes et in effectu assumpmentes manus eorum videlicet Blasius Nagh in persona sui sponsi Stephani Cornificis et suorum successorum Paulus Alch, domina Anna coniuc eius Benedictus Gereczy sponsus eiusdem Pauli et filii et filiae eiusdem Pauli Literati singillatim praesentem pro se ipsis et pro absentibus nostris manibus praesentantes corporaliter porrexere. Quibus actis et perpetratis decrevimus, diffinivimus animose seu conscientiose disposuimus et ordinavimus determinaantes eiusdem Pauli Literati et suorum successorum inopiam considerantes quamvis ipsum Ladislaum Nagh ad hac faciendum plurimis coluimus inclinare petitionibus quantenus ipse Stephanus Carnifex fundum domus suae in medio nostri ac inter domus eiusdem Pauli Literati et Sebastiani Fabri habitum ipsi eidem praenotato Paulo Literato det et permittat, con-cedat faveat et assignet atque undexim florenos auri eidem Paulo Literato ipse Stephanus Carnifex persolvat sicque quaelibet cuasa inter easdem partes usque illum diem habita, mota et ventillata de universis rebus tam mobilibus quam immobilibus utpote vinea, domo, salibus, navibus, pecuniis, fatigiis obprobiis et expensis sedetur et omnio cesset movendaque roborari cessetur, quaequidem praefatae partes nostra tali praescripta determinatione sed et dispositione fassi sunt, se se fore contentas vinculo et obligamine mediante praenotatis eidemque Paulo Literator omnimodo satisfactio et lenaria iuxta praescriptam nostram dis-positionem est impensa, immo idem ipse Ladislaus Nagh obligaverat aliam terram suam propriam seu fundum ipsi Paulo Literato se daturus dummodo ipse Stephanus Carnifex praescriptum fundum sibi dare et annuere recusaret. In quorum omnium oraemissorum fidem, robor et ecidens testimonium literas nostras patentes5) pro utriusque partis pace observando sigilli opidi autentici fecimus appensione communiri. Datum in opido Dees anno quibus supra.


1) Bis hier verlängerte Schrift.^
2) Oktober 21.^
3) November 1. [2x]^
4) So Vorlage. [2x]^
5) Hierauf nochmals literas.^