Urkunde Nr. 4679 aus Band VII
- Seite im UB:
- 467-468
- Heute in:
- Kronstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Braşov a Arhivele Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Fond 1: Stadt Kronstadt [Primaria Municipiului Braşov], Sammlung Fronius I, Nr. 61.
- Druckvorlage:
- nach Abschrift
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
4679
Eggenburg 1486 Dezember 1 König Matthias dankt den Siebenbürger Sachsen für die bewilligte Unterstützung und ersucht um schleunige Zahlung von 20 000 Gulden. Gleichzeitige Abschrift von der Hand des Hermannstädter Notars, Pap., Arh. St. Braşov, Fronius I, 61.
Unvollständig: Marienburg, Kleine sieb. Geschichte. (
») 226.
Von der Kanzlei: Commissio propria domini regis.
Mathias dei gratia rex Hungariae. Bohemiae et cetera prudentes et circumspecti fideles nobis sincere dilecti. De subsidio nobis in praesentiarum de vestri [S. 468] medio disposito amplissimas vobis habemus gratias, et tanto maiores quanto vos necessitatis nostrae ratio habuisse intelligimus, certificantes quod pro eiuscemodi vestra erga nos fide et devotione atque libertate. tanta talique gratia cum tempore prosequi vos intendimus ut facti vos nunquam paenitebit. Verum tamen ubi de illa summa XXM vobis aliquid relaxari optatis. id inpraesentiarum certe nulla ratione facere possumus hoc quippe
1) dicere audemus nunquam hactenus maiori necessitate laboravimus. nunquam etiam maiorem utilitatem cum decupla etiam summa peperimus, quam cum illa exigua summa nunc parere poterimus re vera si aliquo parte desiderio vestro satisfacere possemus testamur deum plusquam credibile sit libenter faceremus. Sed unde nos in tanta necessitate nobis ipsis providere possimus non habemus. quo sit ut ad vos nobis recurrendum est. Rogamus itaque, velitis hanc repulsam aequo ut decet animo ferre et ipsam summam festinantissime persolvere de qua perfecto, si possemus vobis remitteremus veru[mta]men
2) certiores vos facimus. Deinceps initius vobiscum agemus et [ ]
3) iamere faciemus. Etiam si pro vobis nos pati oportebit, quod praesentem san[ctionem?]
4) oblivioni tradetis, proinde iterum atque iterum rogamus, velitis, nos habere excu[sat]os
5) et praefatam summam integraliter et quidem festinantissime, nulla scilicet mora interiecta persolvere curetis, quod non solummodo hanc extremam necessitatem qua laboramus propulsare. verum etiam futuro lucro futureque utilitate nostrae et totius regni et dominii nostri consulere valeamus. Aliud nullomodo faciatis. Datis in civitate nostra Egemburga feria sexta proxima post festum
6) beati Andreae apostoli, anno domini et cetera LXXX-mo sexto.
Auf der Rückseite Adresse: Prudentibus et circumspectis magistris civium, iudicibus et iuratis ac senioribus ceterisque universis Saxonibus nostris partium regni nostri Transsilvanarum et cetera, fidelibus nobis sincere dilectis.
1) Hierauf gestrichen
fa. ^ 2) Lücke 12 mm.
^ 3) Lücke 17 mm.
^ 4) Lücke 12 mm.
^ 5) Lücke 5 mm, davor unterer Schaft von s sichtbar.
^ 6) Vorläge
festis.^