Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 4603 aus Band VII

Seite im UB:
395-396

Heute in:
Bukarest, Staatsarchiv [Arhivelor Naţionale ale Romȃniei, București]
Heutige Signatur:
Sammlung Dokumente mit Siegeln (Colecţia Peceţi) II, 321.

Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


4603


Wien 1485 August 21 König Matthias spricht dem Haus und der Kurie des Sandrinus Suky de Halmos und dessen Gattin in Mühlbach das Asylrecht zu und befreit es von Steuern und Abgaben.

Orig. Perg. Arh. St. Bucureşti, Geschichtliche Dokumente DCCXXXIV/22. Siegel war an weiss-rot-brauner Seidenschnur angehängt.

Druck: Programm Mühlbach (») 1875/76, 43 Nr. 11 zu September 4.

Von der Kanzlei: Commissia propria domini regis.

Nos Mathias dei gratia rex Hungariae, Bohemiae et cetera memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos tum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimae supplicationis instantiam maiestati nostrae pro parte fidelis nostri nobilis Sandrini Swky de Halmos factam, tum etenim consideratis fidelitate et servitiis eiusdem Sandrini, quae ipse maiestati nostrae iuxta suae possibilitatis exigentiam exhibuit et impendit, eundem sed et nobilem dominam Elenam Ketchethy consortem suam simulcum domo et curia eorum in opido nostro Zazsebes partium regni nostri Transsilvanensium habita in nostram regiam recepimus protectionem et tutelam specialem et insuper eandem domum et curiam ipsorum hac specialis gratiae nostrae praerogativa duximus decorandam et libertandam, ut quicumque hominum quantum vis flagitiosorum puta latrones, homicide et deinceps alii permiciosi pro quocumque crimine delicto seu excessu notorio et publico pro quo merito forent puniendi aut iudicio detinendi causa tuitionis et conservationis capitum et rerum suarum ad eandem domum de cetero confugerint, nullus omnino hominum cuiuscumque status et conditionis existat pro excipiendi huiusmodi sceleratis hominibus dictam domum ausu temerario aggredi et invadere aut de eadem quovis statio eripere et excipere tales audeat seu praesumat temporum in successu modo aliquali. Sed semper talis criminosi et eorum quilibet illam domum confugiens simul cum capite rebusque suis et bonis liber et absque omni impedimento securus permaneat sub nostra protectione et tutela speciali. Contrarium facientes autem crimen laese maistatis incurrere et bona talium fisco camerae nostrae applicari volumus irremisibiliter eo facto et ad horum executionem nostra in persona deputamus per praesentes. vaivodam vel eius vicevaivodas in dictis partibus Transsilvanis pro tempore constitutos, ut ipsi tales omnes et singulos praesentis edicti nostri temeratores seu violatores castigare debeant et sint astricti nostra in persona. Utque benevolentiam nostram dictus Sandrinus erga se liberaliorem sentiat affuisse studeatque de cetero maiestati nostrae eo ferventius inservire ultra praeinsertam gratiam et concessionem nostram memoratam domum et curiam consequenter eundem Sandrinus et dictam dominam consortem suam ipsorumque heredes et posteritates universas in ipsa domo pro tempore residentes ab omnibus censibus, datis, collectibus, muneribus et servitiis ac exercituationibus quibuslibet ad quae ipsi instar incolarum praedicti opidi nostri Zazsebes quovis modo obligari censerentur ac etiam taxis sive contributionibus unius floreni duximus in perpetuum eximendos et libertandos. Annuentes nihilominus eidem Sandrino et dominae conthorali suae, ut ipsi eorumque heredes et posteritates praenotatae in dicta domo pro tempore commorantes amodo in posterum perpetuis semper succesivis temporibus pro usu dumtaxat et sustentatione mense eorum et non aliter non obstante quavis contradictione civium eius loci et conuetudine dictae civitatis nostrae, cui praesentibus in hac parte derogari volumus, quan-[S. 396] tum sufficiens videatur ad dictam domum de vinis extraneis et forensibus introducere et impetrare valeant atque possint, immo annuimus et concedimus eximimusque et libertamus praesentium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris reverendo domino Urbano, electo confirmato Jauriensi thesaurario nostro universisque successoribus thesaurariis item magnifico Stephano de Bathor, iudici curiae nostrae et vaivodae dictarum partium regni nostri Transsilvanarum universisque vicevaivodis et successoribus ac dicatoribus et exactoribus quorumlibet censuum et contributionum nostrarum necnon magistro civium, iudici iuratisque civibus et toti communitati dictae civitatis nostrae Zazsebes praesentibus scilicet et futuris praesentium notitiam habituris harum serie firmiter praecipimus et mandamus, quatenus amodo in posterum praefatos Sandrinum et consortem suam ipsorumque heredes et posteritates in praescriptis libertatibus eisdem per nostram maiestatem gratiose concessis perpetuo semper conservare debeatis nec eosdem aut eorum quempiam contra formam huiusmodi libertationis nostrae in aliquo impedire, turbare, molestare aut dampnificare praesumatis modo aliquali gratiae nostrae sub obtentu. Praesentes autem, quas secreto sigillo nostro quo ut rex Hungariae utimur appensione communiri fecimus, post earum lecturam reddi semper iubemus praesentanti. Datum Wiennae die dominico proximo post festum beati Stephani regis, anno domini millesimo quadringentesimo octogesimo quinto, regnorum nostrorum Hungariae vero anno vigesimo, Bohemiae vero decimo septimo.