Urkunde Nr. 4598 aus Band VII
- Seite im UB:
- 392
- Heute in:
- Budapest, Ungarisches Landesarchiv [Magyar Országos Levéltár]
- Heutige Signatur:
- DL (Diplomatikai Léveltár) Nr. 67248.
- Druckvorlage:
- nach Einschaltung (Insert)
- Abdruck als:
- Ausführliches Regest
- Sprache:
- Latein
4598
Schässburg 1485 Juli 1 Der siebenbürgische Woiwode Stephan Báthori bezeugt, quod nobilis Johannes Gereb de Segeswar oneribus et quibuslibet gravaminibus universorum fratrum et consanguineorum suorum ad infrascripta firmiter observantis in se ipsum assumptis et levatis ab una parte vero ab alia circumspectus Jacobus de Musna nostram personaliter venientes in praesentiam, praefatus Johannes Gereb est confessus in hunc modum: Quomodo ipse tum ob spem certarum complacentiarum quibus praefatus Jacobus Musnay sibi affuiset, adesseque eum in futurum speraret tumque pro quibusdam certis arduis suis necessitatibus ipsum ad praesens simile urgentibus [... ]
1) totalem portionem suam possessionariam in possessione Rawas in comitatu Albensi existentem habitam puta quatuordecim sessiones aedificiis penitus destitutas simul cum cunctis eiusdem portionis possessionariae utilitabibus et pertinentiis quibuslibet terris utputa arabilibus...eidem Jacobo Musnay et per eum suis heredibus et posteritatibus universis pro triginta tribus florenos auri plene, ut dixit, ab eodem receptis et levatis perpetuae venditionis titulo dedisset, contulisset et vendidisset immo dedit, contulit et vendidit coram nos iure perpetuo et irrevocabiliter tenendum, possidendum pariter et habendum, nullum ius nullamque iuris et dominii proprietatem idem Johannes Gereb in dicta portione possessionaria sibipsi reservante, sed totum et omne ius ac dominii proprietatem contingerit. Ex tunc ipsa portio possessionaria non in manus alienas set in ipsum Johannem Gereb et suos posteros perennaliter devolvi, redundari et condescendi debeat. In cuius rei memoriam praesentes literas nostras sigilli nostri munimine roboratas eadem Jacobo Musnay duximus concedendum. Datum in dicta Segeswar in vigilia festi visitationis virginis Mariae, anno domini millesimo quadringendesimo octoagesimo quinto. [S. 393]
Eingeschaltet vom Weissenburger Kapitel 1486 [= UB Nr.
»4625], Orig. Ungar. Landesarchiv Budapest Dl. 67248.
1) Lücke cca. 15 mm.
^