Urkunde Nr. 4585 aus Band VII
- Seite im UB:
- 381-382
- Heute in:
- Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Urkundensammlung [Colecţia de documente medievale], Serie U. II (Inventar 25 ), Nr. 417.
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
4585
Hermannstadt 1485 Januar 18 Der öffentliche Notar Paulus Petri von Rosenau bezeugt, dass Clara, die Witwe des Königsrichters Petrus Gref, ihre Besitzung Petersdorf, das Prädium Repafalwa und ihre Besitzanteile in Rosch der Hermanstädter Marienkirche vermacht hat. Orig. Perg. Arh. St. Sibiu U II 417. Eine zweite Orig. Ausfertigung Perg. ebenda U II 416 mit beträchtlichen Abweichungen im Text, die in den Anmerkungen vermerkt sind.
In nomine domini amen. Anno a nativitate eiusdem millesimo quadringentesimo octogesimo quinto, indictione tertia, die vero Martis quae fuit decima octava mensis Ianuarii, hora nonarum vel quasi
1), in stuba
2) domus
2) habitationis virtuosae dominae Clarae relictae quondam egregii viri Petri Gref, iudicis regii civitatis et sedis Cibiniensis, in
3) eadem
3) civitate
3) habita
3), iurisdictionis Strigoniensis, pontificatu sanctissimi in Christo patris et domini domini Sixti
4) divina
3) providentia
3) papae octavi anno ipsius
5) primo in mei publici
3) notarii
3) praesentia testiumque infrascriptorum personaliter consti-[S. 382] tuta praedicta
6) domina Clara licet aegra
7) corpore per omnia tamen sana
8) in mente ac
9) plenum usum habens rationis per modum protestationis et fassionis vivae vocis alto et intellegibili oraculo elocuta est in hunc modum. Quia mortalis sum igitur
10) fui pridem animo bene deliberato de consensu et voluntate filiorum meorum in praetorio dictae civitatis Cibiniensis personaliter constituta coram venerabili
11) egregiis ac providis dominis Iohanne plebano parochialis ecclesiae beatissimae
12) virginis
13) Mariae eiusdem
3) civitatis
3), magistro Thoma, magistro civium
14), ac iudicibus et iuratis civibus pluribusque aliis
3) de
3) communitate sedis
3) et
3) dictae civitatis Cibiniensis
3) iudici aliter
3) ibidem
3) congregatis
3) tunc obtuli, dedi ac donavi possessiones meas Peterfalwa et praedium Repaffalwa penes sese invicem prope
15) iacentes
15) portionesque
16) sessionales in possessione Rowass me
3) concernentes
3) in comitatu Albensi habitas cum omnibus suis pertinentiis, emolumentis, fructibus et
3) proventibus
3) quibuscumque nominibus vocitentur
17) ecclesiae beatae virginis praefatae perpetuo iure possidendas, tenendas pariter
8) et habendas
18) omne quoque ins quod in eisdem dinoscor habere ipsi ecclesiae resignans. Sic et modo praedictas oblationem, dationem et donationem ac resignationem mea ultima voluntate ac testamentali ac salubri confirmatione ratifico et roborans ratas habere volo irrevocabiliter pro dei honore eiusdemque intemeratae genetricis gloriosissimae virginis Mariae et pro salute animae meae praedecessorumque meorum. Petivitque instanter
3) ipsa domina Clara, quod
19) super praemissis omnibus unum
20) vel plura
20) secundum quod opportunum fuerit conficerem publicum seu publica instrumenta, quod et feci officio meo id incumbente
21). Acta sunt haec et facta
22) anno, indictione, die, mense, hora, loco, pontificatu praenotatis. Praesentibus ibidem honorabilibus dominis magistro Paulo de Helta canonico ecclesiae Transsilvanae, magistro Michaele de Helta, Iohanne de Neppendorff, Caspar de Visakna,Stephano de Tolmach, Iohanne de Hanybach ecclesiarum plebanis, Emerico de Helta ibidem praedicatore aliisque quam pluribus fidedignis testibus ad hoc vocatis et rogatis.
(Notarzeichen). Et ego magister Paulus de Roznav clericus Strigoniensis diocesis publicus imperiali auctoritate notarius quia praemissis omnibus et singulis dum sic ut praemittitur fierent et agerentur, una cum praenominatis testibus praesens personaliter interfui eaque omnia et singula sic vidi fieri pariter et audivi. Idcirco hoc instrumentum in hanc publicam formam redegi nomine et signo quoque meis solitis et consuetis roborari in fidem et testimonium rogatus et legitime requisitus omnium et singulorum praemissorum. [S. 383]
1) U II 416
quasi nona. ^ 2) U II 416
domo. ^ 3) U II 416 fehlt. [23x]
^ 4) Richtig
Innocentii wie U II 416.
^ 5) U II 416
eius. ^ 6) U II 416
ipsa. ^ 7) U II 416
infirma. ^ 8) U II 416
valida. ^ 9) Von hier bis
quia in U II 416 compos
rationis proprii oris ministerio protes
tando fassa est in hanc formam. ^ 10) Von hier bis
praetorio in U II 416
pertractata, ruminata et praemeditata ac filiorum meorum consensu ad honorem omnipotentis dei animaeque meac salute quemadmodum pridem cum in. ^ 11) U II 416 honorabili.
^ 12) U II 416
gloriosae.
^ 13) U II 416
et matris. ^ 14) U II 416 Hierauf
Georgio Sneyder vitrico. ^ 15) U II 416
existentes. [2x]
^ 16) U II 416
portiones meas hereditarias. ^ 17) U II 416
censeantur. ^ 18) Von hier in U II 416
omnibus impedimentis et contradictionibus semotis ita et nunc praefatas oblationem, datum et donationem roboro salubriter atque testamentali et ultima mea voluntate et confirmatione ratifico ratasque perpetue volo habere. ^ 19) U II 416
ut sibi. ^ 20) U II 416
publicum vel publica. [2x]
^ 21) U II 416
requirente. ^ 22) Von hier in U II 416
in stuba domus habitationis praefatae dominae in eadem civitate Cibiniensi. ^