Urkunde Nr. 4504 aus Band VII
- Seite im UB:
- 325-326
- Heute in:
- Klausenburg, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Cluj a Arhivele Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Stadt Klausenburg [Primăria Oraşului Cluj] (Inventar 1ff.)
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
4504
Klausenburg 1482 September 6 Richter und Rat von Klausenburg beurkunden die Erbteilung zwischen Paulus Cristoferi Itali und seiner Schwester Margaretha. Orig. Perg. Arh. St. Cluj-Napoca, Archiv der Stadt Cluj Div. 1/2. Siegel, rund Dm. 43 mm, war in grünes Wachs vorne aufgedrückt.
Nos Johannes Marcus iudex iuratique cives civitatis Coluswar damus pro memoria, quod nostri consistorio pro reddendis suis unicuique consedentibus nostri e medio circumspectus Georgius Sartor, Anthonius Rodt iurati concives surgendo fassi sunt, quomodo famosus Paulus Cristoferi Itali et honesta domina Margaretha soror eius germana coram eis veluti fidem praesentibus et posterioribus facturis domum in theatro nostrae civitatis in vicinitatibus providorum Erasmi Angeli et quondam magistri Petri notarii sitam ac in eos hereditario iure devolutam sine strepitu concordi animo partiti sunt hoc modo: Quod directa et aequa per longum a primo domus limite usque ad extremum fundi ortus domui annexi et versa vice ad ultimo limite, qui ad platheam
1) Kyrgas tenditur usque ad primum introitum qui est a theatro orti curiae et reliquae partis fusa medietas, quae ad orientali plaga domui honestae dominae Margarethae relictae olim praefati magistri Petri notarii contigua est, Paulo cedat antelato altera vero similiter tota directa et aequa medietas quae contigua est domui Erasmi Angeli ab occidentali plaga dominae Margarethae hoc pacto quaecum aedificia in parte Pauli structa excederent mansiones partis alterius Paulus duo iugera vinearum cum medio et item torcularis partem mediam, cuius altera medietas prius dominam Margaretham spectabat in promontorio Brethofft dicto in vicinitatibus
2) circumspectarum Luciae relictae Balas partibus vero ab altera praefatae dominae Margarethae sita et floreni Hungaricalis puri auri et iustae monetae quadraginta superaddens persolvit. Celarium
1)) autem, quod est sub introitu non per longum scilicet per transversum divisum est ita, quod medietas posterior dominam Margaretham autem partem eius concernat, pars vero eiusdem celarii anterior praefatum Paulum spectet porta quoque introitus a parte theatri quousque testudo ab ipsa porta protenditur parti sit utrique communis [S. 326] et libera in aliisqiie omnibus et singulis clenodiis et utensilibus aeqtialiter se mutuo concentarunt et placite diviserunt. Super qua partitione ad suorum iurium conservationem praefatis Paulo simul et dominae Margarthae literas nostras sigilli nostri maioris sub impressione roboratas ad humiles eorum suplicationibus
1) concessimus. Datum in Coluswar feria sexta ante nativitatis Mariae, anno domini millesimo quadringentesimo octuagesimo secundo.
1) So Vorlage. [3x]
^ 2) Vorlage
vicinatibus. ^