Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 1397 aus Band III

Seite im UB:
180-184 a)

Heute in:
Karlsburg (Weissenburg), Batthyaneum [Biblioteca Naţională a României, Filiala Biblioteca documentară Batthyaneum, Alba Iulia]
Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


1397


Weissenburg 1397 September 15 Maternus, Bischof von Siebenbürgen, schaltet die Urkunde des Königs Sigmund von 1397 Nr. »1392 ein und bezeugt die Amtshandlung des genannten Bischofs in der an die königliche Kuria geleiteten Streitsache, betreffend die Rechte und Einkünfte des Weissenburger Propstes.

Orig. Perg. Kapitelarchiv Karlsburg. Siegel war angehängt.

Bruchstück: Szeredai, Notitia (») 63.
Regest: Fejér, Codex (») X, 8, 429. Történelmi tár (») 1890, 131.

-- Der Text ist fehlerhaft.

Nos Maternus dei et apostolicae sedis gratia episcopus Transiluanus significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quod honorabilis vir dominus Johannes praepositus ecclesiae nostrae praedictae tertia die post [S. 181] festum nativitatis virginis Mariae quae fuit decima dies mensis Septembris1) praesentibus canonicis ecclesiae nostrae praenotatae aut maiori parte eorundem praesentavit nobis literas serenissimi principis domini nostri Sigismundi regis Hungariae et cetera. Quarum tenor sequitur in haec verba. (Folgt die Urkunde des Königs Sigmund von 1397 Nr. »1392.) Quibus visis et auditis dictus dominus Johannes praepositus cum instantia nos requisivit, ut ad executionem earundem literarum procedere dignaremur. Nos igitur sicut ex officio pastorali tenemur unicuique iustitiam impertiri, volentes praefato domino Johanni praeposito iustitiam facere dictos dominos canonicos citari fecimus ad tertium diem sequentem, quae fuit duodecima dies Septembris,2) ut coram nobis comparerent, ad obiecta dicti domini Johannis praepositi responsuros. Quo termino adveniente2) praenotatus dominus Johannes praepositus contra praefatos canonicos obtulit libellum sedecim articulos continentem. Et postmodum quarta die sequenti, quae erat quindecima3) mensis praefati4) ipsi domini de capitulo pariformiter obtulerunt libellum ad huiusmodi articulos datus respondentem. Quorum libellorum utrarumque tenores sequuntur in haec verba. Petitio domini praepositi circa iura sua praepositalia, quae domini canonici ab ipso occupaverunt.
Primo idem dominus praepositus dicit, quod ratione huius, quia suffert pro tertia, labores omnium et expensarum et fatigarum pro tertia parte capituli, ideo petit et de iure debet habere tertiam in omnibus proventibus capituli.
Respondemus quod omnia, in quibus ipse praepositus non habet tertiam, habemus quiete et pacifice, sed si in aliis aliquando habemus lites, in ipsis tertiam partem expensarum et laborum sufferre deberet, quod non facit sed ipsemet augmentat lites capituli quantum potest.
Item etiam petit in specie tertiam in decimis videlicet bladorum et vinorum ubicumque ipsi domini volunt congregare pro domibus eorum, ubicumque ipsi volunt vendere, vult cum eis vendere.
Respondemus quod dedimus et dabimus sicut praedecessoribus suis, oppositum si fecimus doceat, et dicimus, quod omnes decimae in Kykullew primo solum modo pro canonicis et non pro aliis distribui debent et in capitulo fuerunt hactenus distributae videlicet inter tot, quot canonici fuerunt praesentes.
Item proponit quod in omnibus possessionibus capituli pro sua tertia parte praepositali habuit hucusque suos officiales pro suo iudicio residentes et sua iura colligendi5) Qui officiales prohibentur iudicare in persona eius per decanum, quia ipse decanus relaxat birsagia et condescendit eisdem dicti domini praepositi quod5) alias non consuetudine5) tempore aliorum praepositorum, et sic simpliciter iudicium ipsius domini praepositi abstulit.
Respondemus quod6) non credimus sibi factam iniuriam. Si vero facta est ei iniuria de istis, in quibus sui praedecessores steterunt, doceat. [S. 182]
Item domini canonici, qui habent vineas in territorio capituli, aut aliqui altarium rectores et nolunt solvere decimas eidem pro sua tertia.
Respondemus quod non1) tangit capitulum, respondeant quos tangit negotium.
Item dominus rex cum praelatis et baronibus regni adiudicavit nonam partem vinorum et bladorum in omnibus possessionibus capituli quod ipse, velut in aliis proventibus possessionariis habet tertiam, sic in istis nonis debet habere.
Respondemus quod super his et aliis causa pendet in palatio apostolico.
Item dicit quod in omnibus proventibus capitularibus habet tertiam, et sicut ab his proventibus minus iuste est eiectus sic etiam in aliis proventibus capituli habuit ius et fuit eiectus et est de praesenti de iure suo huiusmodi alienatus.
Respondemus quod negamus ipsum in omnibus proventibus habere tertiam, et petimus docere de possessione sicut ipse allegat se in possessione fuisse et eiectum esse.
Item dominus praepositus etiam proponit, quod domini canonici faciunt occultas divisiones de proventibus capitularibus, ubi praepositus habet tertiam et numquam vocant ipsum vel procuratorem suum ad illas divisiones et in his maxime defraudatur ipse dominus praepositus.
Respondesmus quod simpliciter negamus et protestamur de injuria et infamia.
Item dicit quod omnia privilegia et instrumenta ecclesiae huius magis concernunt ipsum et pro ipso sunt quam pro canonicis, quia principalis est et sine scitu et, velle ipsius nil debent terminare, quod tangit ecclesiam, quia secunda est persona post dominum episcopum.
Respondesmus, quod doceat quia non credimus eo, quod capitulum debet habere unum caput videlicet dominum episcopum et non praepositum, alias esset monstrum in natura.
Item dicit quod alias locationes decimarum dominorum de capitulo fuerunt de consensu suo seu sui procuratoris, et modo nec ipse neque procurator eius requiritur, sed easdem in ipsius praeiudicium vendunt et in despectum.
Respondesmus quod hoc verum est et fuit de decimis, quas domini canonici pro mensis non reservaverunt.
Item in quartis in Enydino maiori et minori et in quartis de Orbow ac in omnibus decimis de Bozd non dant sibi tertiam praepositalem et nolunt dare rationem, quare non debeat habere, neque docent privilegia.
Respondesmus, quod non habet neque sui praedecessores habuerunt.
Item in decimis de terra Siculorum et argento de districtu Sebes, quae faciunt in toto sexaginta marcas argenti, non datur sibi tertia praepositalis, etiam de argento de sede Megyes, quod facit XXXVI marcas argenti, non datur sibi tertia praepositalis et non docent privilegia, quare non debeat habere.
Respondesmus et fatemur, quod nec sibi nec suis praedecessoribus ratione praepositurae aliquid de istis hic enumeratis dedisse, [S. 183] si vero aliquod ius ad ista habet doceat, sed credimus ipsum nullum ius ad illa habere.
Item in quinquagesima ovium datur sibi quinta et deberet habere tertiam, quia de iobagionibus capituli proveniunt, et etiam de ovibus sancti Michaelis pro tertia praepositali nil dant, tamen etiam oves huiusmodi de iobagionibus capituli proveniunt.
Respondesmus, quod sicut suis praedecessoribus dederunt, sic et sibi dederunt, et si non vult contentari, doceat de opposito.
Item in muneribus, quae proveniunt de iobagionibus capituli, non datur tertia praepositalis, tamen de iure deberet habere, quia in proventibus qui cedunt a iobagionibus habet praepositus tertiam.
Respondesmus eo modo, sicut in proximo articulo.
Item dicit, quod ipsi domini canonici diviserunt praeposituram suam inter se et ubi habet ius ad placitum respondent, ibi habet et ibi non habet et pro iure suo dant quid volunt, sicut modo faciunt de decimis in districtu Kykullew quod alias numquam fuit sic. Et quando occurrit aliquid solvere, tunc dicunt, illi proventus ponantur ad partem, in quibus praepositus non habet tertiam, dividamus illos proventus solum pro canonicis et solvatur de tertia praepositali pro facto ecclesiae.
Respondesmus negando et dicimus sibi numquam fecisse iniuriam in aliquo.
Item conqueritur de pratis, quod nolunt sibi dare1) tertiam suam, immo, quod plus est, privaverunt cum uno prato, quod dederat sibi dominus Demetrius episcopus ex alia parte Morisii, ubi falcando per suos homines domini canonici concremaverunt et sic successive praeposituram destruxerunt et quotidie destruunt, quia semper defalcant de iure praepositali, cum tamen ista praepositura est una dignitas et dignitatibus non debet derogari et ista praepositura est fundata super tertiam partem omnium proventuum capituli seu canonicorum.
Respondesmus, praepositus habet prata suorum praedecessorum, in quibus ipsi per multos annos contenti steterunt. Et unum pratum subreptitie et false dividendo2) se non habere prata a domino Demetrio episcopo postulabat, quod pro tunc contradiximus, sicut de iure id facere debuimus. Sed quod dicit, praeposituram super tertia fundatam, si probaverit, vestra paternitas, sicut tenetur, iustitiam faciat.
Item qualiter Ruffus praepositus et etiam Kato praepositus percepit proventus praepositales, sic nolunt sibi et [ ]3) administrare salvo tamen iure addendi, minuendi corrigendi iuxta consilium sapientum.
Respondesmus, quod libenter et libentissime volumus dare omnia et singula, sicut praefati praepositi habuerunt [ ]4) paternitatem de contrario docuerit, parati sumus emendare et reformare, salvo etiam iure addendi, minue[ndi cor]rigendi iuxta consilium sapientum. Quorum quidem articulorum partibus hinc inde copiis decretis et datis et terminis observatis ad petitionem [S. 184] ambarum partium volentium sine strepitu iuris et summatim procedere maxime, quia res, super quibus agebatur, erant periturae, nos igitur omnibus et singulis, ut praemittitur, visis, lectis et intellectis consideratisque difficultate, arduitate et obscuritate singulorum praemissorum etiam propter absentiam iuris peritorum, a quibus consilium pro tunc habere non potuimus, et quod propter alias quamplurimas causas in aliis literis nostris expressas super prorogatione praemissorum ad curiam regiam et ad praelatos regni Huugariae confectis omnia et singula praescripta ad eandem curiam regiam coram archiepiscopis, episcopis aliisque praelatis regni Hungariae assumptis nobis iuris peritis, prorogavimus sententianda, definienda et iuridice concludenda, prout in memoratis literis nostris prorogatoriis plenius continetur. In quorum omnium et singulorum praemissorum efficax testimonium praesentes literas nostras partibus praemissis nostri pontificalis sigilli appensione roboratas duximus concedendas. Acta sunt haec et facta in palatio nostro episcopali, hora sexta, diebus praescriptis, anno domini millesimo CCCo nonagesimo septimo, indictione quarta, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini, domini Bonifacii anno octavo.


a) Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 1-6 auf S. 181, 1 auf S. 182, 1-4 auf S. 183.^
[S. 181]
1) 1397 September 10.^
2) September 12 [2x].^
3) Vorlage: quindecimus.^
4) September 15.^
5) So Vorlage [3x].^
6) Über der Zeile nachgetragen.^
[S. 182]
1) Über der Zeile nachgetragen.^
[S. 183]
1) Über der Zeile nachgetragen.^
2) So Vorlage. -- Richtig wohl: dicendo.^
3) Loch, 1 Centimeter breit.^
4) Desgleichen 1.7 Centimeter.^