Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 1219 aus Band II

Seite im UB:
615-616

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


1219


Ofen 1387 November 23 König Sigmund gestattet den Mühlbachern, ihre Stadt zu befestigen und von dem fremden, zum Verkauf eingeführten Weine eine Abgabe zu erheben.

Eingeschaltet von König Sigmund 1388, Orig. Stadtarchiv Mühlbach.

Druck: Transilvania (») 1872, 127. Densuşianu, Documente (») 301.

Nos Sigismundus dei gratia rex Hungariae, Dalmaciae, Croaciae et cetera marchioque Brandemburgensis et cetera memoriae commendamus per praesentes, quod nos desolationi et anxietati civitatis nostrae Sebes nun- [S. 616] cupatae in partibus Transsiluanis existentis necnon fidelium civium hospitum et Saxonum nostrorum in eadem nunc residentium et superveniendorum, quas per insolentias et insultus nonnullorum malefactorum et alterius status hominum partibus in eisdem, ut eis significantibus accepimus, multiplicatorum et existentium passi sunt et pati possunt in futurum, regia benignitate compatientes potissime ad evitanda et repellenda nocumenta huiusmodi, quae iidem malefaetores eis impendere possent, praesertim ut dicti fideles cives hospites et Saxones nostri sicut numero sic et fidelitate augeantur nobisque exinde usus proveniant uberiores, ad ipsorum humilem et devotam supplicationis instantiam per fidelem nostrum providum virum Andream dictum de Cassa iuratum concivem ipsorum nobis porrectis eisdem ex certa scientia et mera nostra regia potestate annuimus et concessimus gratiose, ut dicti fideles cives et Saxones nostri praedictam civitatem nostram muro circumdandi, muniendi et fortificandi tutam, liberam et absolutam habeant facultatem, prout fundamentum eiusdem dicitur iam fore inceptum. Et ut praefati cives nostri plenariae munitioni, fortificationi et circumvallationi dictae civitatis nostrae eo ferventius, fidelius et diligentius animentur et insistant, volentes eosdem aliquo regio remunerationis antidoto praemiare, annuentes similiter ad eorum supplicationem duximus sanctiendum, ut a modo deinceps in aevum nullus omnino hominum vina extranea infra festum beati Jacobi apostoli annis singulis consequenter post sese affuturis emergendum ad ipsam civitatem nostram Sebes venditionis causa importare valeat nec in ea deponere praesumat modo aliquali, sed duntaxat vina in territorio eiusdem civitatis nostrae procreata et producenda in ea infra praefixum tempus semper propinentur et vendantur salvo, quod iidem cives praefatam civitatem nostram ut nobis assumpserunt muro stabilire et decorare sint astricti, elapsis autem dictis festivitatibus beati Jacobi apostoli quivis hominum vina sua venalia importare et in ipsa locare valeat atque possit, harum nostrarum testimonio literarum, quas in formam nostri privilegii redigi faciemus dum nobis fuerint reportatae. Datum Budae, in festo beati Clementis papae, anno domini millesimo CCCmo octuagesimo septimo.