Urkunde Nr. 953 aus Band II
- Seite im UB:
- 353-354
- Heute in:
- Karlsburg (Weissenburg), Batthyaneum [Biblioteca Naţională a României, Filiala Biblioteca documentară Batthyaneum, Alba Iulia]
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
953
1370 Juli 10 Der Kolozsmonostorer Konvent bezeugt, dass die Gattin des Comes Stephan von Schellenberg, Margaretha, dem Weissenburger Kapitel die Hälfte der Besitzung Kleinenyed geschenkt hat. Orig. Perg. Kapitelarchiv Karlsburg. Siegel, rund, war in weisses Wachs auf der Rückseite aufgedrückt.
Regest: Történelmi tár (
») 1889, 768.
Nos conventus monasterii beatae Mariae virginis de Clusmonustra tenore praesentium significamus quibus expedit universis, quod cum nobilis domina consors comitis Stephani filii Geubul de Selymberg filia videlicet quondam Ornoldi Margaretha vocata per certum hominem et nuncium suum ad nos destinatum nos petivisset, ut quia tum propter loci distantiam tum etiam propter sexus fragilitatem coram nobis comparere non posset, ob hoc nos hominem nostrum idoneum, coram quo ipsa intentionem suam aperiret et sua negotia disponeret, ad ipsam transmitteremus. Nos itaque petitionibus huiusmodi ipsius nobilis dominae Margarethae iustis ac legitimis annuentes hominem nostrum idoneum videlicet fratrem Nicolaum presbyterum socium nostrum ad audiendum confessionem eiusdem dominae vice nostra duximus transmittendum. Qui demum ad nos reversus retulit nobis per nos requisitus, quod ipse feria tertia proxima ante festum beati Benedicti confessoris
1) ad praedictam villam Selymberg, in qua ipsa domina personalem faceret residentiam, personaliter accessisset, ubi eadem nobilis domina coram ipso et coram aliis probis viris et dominabus in testimonium vocatis personaliter astando portionem suam possessionariam, quam haberet in possessione Kysenyd vocata videlicet in medietate eiusdem possessionis Kysenyd, ipsam de iure contingentem dedisset, legasset et commisisset pro remedio animae suae et parentum suorum honorabili capitulo ecclesiae Transsiluanae omni eo iure, quo per ipsam et per praedecessores suos hactenus eadem habita exstitisset et possessa, perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam et habendam nullo penitus contradictore sibi in hac parte obviante. Prout haec omnia [S. 354] idem homo noster personaliter astando per praefatam nobilem dominam Margaretham consortem ipsius comitis Stephani sponte narrata et disposita fuisse et esse retulit et dixit coram nobis. Datum feria quarta proxima ante festum beatae Margarethae virginis et martyris, anno domini M
o. CCC
o. LXX
o.
1)
März 19.
^